Amicus summus meus et popularis Geta Heri ad me venit. Erat ei de ratiuncula Iampridem apud me reliquum pauxillulum Nummorum; id ut conficerem. Confeci: affero. Nam herilem filium eius duxisse audio Uxorem: ei, credo, munus hoc corraditur. Quam inique comparatum est hi qui minus habent Ut semiper aliquid addant divitioribus. Quod ille unciatim vix de demenso suo, Suum defrudans genium, comparsit miser, Id illa universum abripiet, haud existimans Quanto labore partum. Porro autem Geta Ferietur alio munere, ubi hera pepererit; Porro autem alio, ubi erit puero natalis dies; Ubi initiabunt. Omne hoc mater auferet: Puer causa erit mittendi. Sed videon Getam?