Si quis me quaeret rufus— Praesto est; desine. Oh! At ego obviam conabar tibi, Dave. Accipe, hem, Lectum est: conveniet numerus quantum debui. Amo te, et non neglexisse habeo gratiam. Praesertim ut nunc sunt mores. Adeo res redit; Si quis quid reddit, magna habenda est gratia. Sed quid tu es tristis? Egone? neseis quo in metu et Quanto in periclo simus? Quid istuc est? Scies, Modo ut tacere possis. Abi sis, insciens. Cuius tu fidem in pecunia perspexeris, Verere verba ei credere? ubi quid mihi lucri est Te fallere? Ergo ausculta. Hanc operam tibi dico. Senis nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem Nostine? Quidni? Quid? eius gnatum Phaedriam? Tamquam te. Evenit senibus ainbobus simul, Iter illi in Lelmnum ut esset, nostro in Ciliciam Ad hospitem antiquum: is senem per epistolas Pellexit, modo non montes auri pollicens. Cui tanta erat res, et supererat? Desinas: Sic est ingeniun. Oh, regem me esse oportuit. Abeuntes ambo hic tum senes, me filiis Relinquunt quasi magistrum. O Geta, provinciam Cepisti duram. Mihi usus venit, hoc scio: Memini relinqui me Deo irato meo. Coepi adversari primo. Quid verbis opus est? Seni fidelis dum sum, scapulas perdidi. Venere in mentem mili istaec; Namque inscitia est, Adversum stimulum calces? Coepi iis omnia Facere, obsequi quae vellent. Scisti uti foro. Noster mali nihil quicquam primo. Hic Phaedria Continuo quandam nactus est puellulam Citharistriam: hanc amare coepit perdite. Ea serviebat lenoni impurissimo; Neque quod daretur quicquam: id curarant patres. Restabat aliud nihil nisi oculos pascere, Sectari, in ludum ducere, et reducere. Nos otiosi operam dabamus Phaedriae. In quo haec discebat ludo, exadversum ei loco Tonstrina erat quaedam. Hic solebamus fere Plerumque eam opperiri dum inde iret domum. Interea, dum sedemus illi, intervenit Adolescens quidam lacrimans. Nos mirarier. Rogamus quid sit? Nunquam aeque, inquit, ac modo Paupertas mihi onus visum est et miserum et grave. Modo quandam vidi virginem hic viciniae Miseram suam matrem lamentari mortuam. Ea sita erat exadversum: neque illi benevolens Neque notus neque cognatus extra unam aniculam Quisquam aderat qui aciutaret funus. Miseritum est. Virgo ipsa facie egregia. Quid verbis opus est? Commorat omnes nos. Ibi continuo Antipho, Vultisne eamus visere? alius, Censco; Eamus: due nos, sodes. Imus; venimus; Videmus. Virgo pulchra; et quo imagis diceres, Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem. Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida, Lacrimae, vestitus turpis; ut, ni vis boni In ipsa inesset forma, haec formam extinguerent. Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo, Satis, inquit, scita est: noster vero— Iam scio: Amare coepit. Scin quam? Quo evadat vide. Postridie ad anum recta pergit: obsecrat Sibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat; Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam, Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit, Lege id licere facere; sin aliter, negat. Noster quid ageret nescire; et illam ducere Cupiebat, et metuebat absentem patrem. Non, si redisset, ei pater veniam daret? Ille indotatam virginem atque ignobilem Daret illi? Nunquam faceret. Quid fit denique? Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio, Homo confidens; qui illum Di omnes perduint. Quid is fecit? Hoc consilium quod dicam dedit. Lex est, ut orbae qui sunt genere proximi Eis nubant; et illos ducere eadem haec lex iubet. Ego te cognatum dicam, et tibi scribam dicam: Paternum amicum me assimulabo virginis: Ad iudices veniemus. Qui fuerit pater, Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum. Quum tu horum nihil refelles, vincam scilicet. Pater aderit: mihi paratae lites: quid mea? Illa quidem nostra erit. Iocularem audaciam! Persuasum est homini; factum est; ventum est; vincimur: Duxit. Quid narras? Hoc quod audis. O Geta, Quid te futurum est? Nescio hercle: unum hoc scio; Quod fors feret feremus aequo animo. Placet. Hem, istuc viri est officium. In me omnis spes mihi est. Laudo. Ad precatorem adeam credo, qui mihi Sic oret; Nunc amitte, quaeso, hunc: caeterum Posthac, si quicquam, nihil precor; tantummodo Non addat: Ubi ego hinc abiero, vel occidito. Quid paedagogus ille, qui citharistriam? Quid rei gerit? Sic tenuiter. Non multum habet Quod det fortasse. Immo nihil nisi spem meram. Pater eius rediit an non.? Nondum. Quid? senem Quoad exspectatis vestrum? Non certum scio; Sed epistolam ab eo allatam esse audivi modo, Et ad portitores esse delatam: hanc petam. Numnquid, Geta, aliud me vis? Ut bene sit tibi. Puer, hens. Nemone huc prodit? Cape, da hoc Dorcio.