Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus. Itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse? Alios tuam rem credidisti magis quam tete animadversuros? Nam, ut ut erant alia, illi certe quae nunc tibi domi est consuleres, Ne quid propter tuam fidem decepta pateretur mali, Cuius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae. Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris. Te ipsum quaerebam. Sed ea causa nihilo magis defecimus. Loquere, obsecro; quonam in loco sunt res et fortunae meae? Numquid patri subolet? Nihil etiam. Et quid spei porro est? Nescio. Ah. Nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. Nihil fecit novi. Tur Phormio itidem in hac re, ut in aliis, strenuum hominem praebuit. Quid is fecit? Confutavit verbis admodum iratum patrem. Eu, Phormio. Ego quod potui porro. Mi Geta, omnes vos amo. Sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est; Mansurusque patruum pater est, dum huc adveniat. Quid eum? Ut aibat, De eius consilio sese velle facere, quod ad hanc rem attinet. Quantus metus est mihi venire huc salvum nunc patruum, Geta. Nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam. Phaedria tibi adest. Ubinam? Eccum ab sua palaestra exit foras.