Dorio, audi, Obsecro. Non audio. Parumper. Quin omitte me. Audi quod dicam. At enim taedet iam audire eadem millies. At nunc dicam quod libenter audias. Loquere, audio. Nequeo te exorare ut maneas triduum hoc? Quo nunc abis? Mirabar si tu mihi quicquam afferres novi. Hei, metuo lenonem ne quid—suo suat capiti. Idem ego metuo. Non mihi credis? Hariolare. Sin fidem do. Fabulae. Foeneratum istuc beneficium tibi pulchre dices. Logi. Crede mihi, gaudebis facto: verum hercle hoc est. Somnia. Experire; non est longum. Cantilenam eandem canis. Tu mihi cognatus, tu parens, tu amicus, tu— Garri modo. Adeone ingenio esse duro te atque inexorabili Ut neque misericordia neque precibus molliri queas? Adeon te esse incogitantem atque impudentem, Phaedria, Ut phaleratis dictis ducas me, et meam ductes gratiis? Miseritum est. Hei veris vincor. Quam uterque est similis sui. Neque, Antipho alia quum occupatus esset sollicitudine, Tum hoc esse mihi obiectum malum! Ah, quid istuc autem est, Phaedria? O fortunatissime Antipho. Egone? Cui quod amas domi est; Nec cum huiusmodi unquam usus venit ut conflictares malo. Mihin domi est? immo, id quod aiunt, auribus teneo lupum. Nam neque quomodo a me amittam invenio; neque uti retineam scio. Ipsum istuc mihi in hoc est. Heia, ne parum leno sies. Numquid hic confecit? Hicine? quod homo inhumanissimus: Pamphilam meam vendidit. Quid? vendidit? Aine vendidit? Vendidit. Quam indignum facinus, ancillam aere emtam suo! Nequeo exorare ut me maneat, et cum illo ut mutet fidem, Triduum hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero. Si tum non dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies. Obtundis. Haud longum est id quod orat, Dorio: exoret sine: Idem hoc tibi quod bene promeritus fueris conduplicaverit. Verba istaec sunt. Pamphilamne hac urbe privari sines? Tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati? Neque ego, neque tu. Di tibi omnes id quod es dignus duint. Ego te complures adversum ingenium meum menses tuli Pollicitantem, nihil ferentem, flentem: nunc contra omnia haec, Repperi qui det neque lacrimet; da locum melioribus. Certe hercle, ego si satis commemini, tibi quidem est olim dies Quam ad dares huic praestituta. Factum. Num ego istuc nego? Iam ea praeteriit? Non; verum haec ei antecessit. Non pudet Vanitatis? Minime, dum ob rem. Sterquilinium. Dorio, Itane tandem facere oportet? Sic sum: si placeo, utere. Sicine hunc decipis? Immo enimvero, Antipho, hic me decipit: Nam hic me huiusmodi esse scibat; ego hunc esse aliter credidi. Iste me fefellit; ego isti nihilo sum aliter ac fui. Sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi Miles dare se dixit: si mihi prior tu attuleris, Phaedria, Mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandum est. Vale.