Quid faciam? Unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser, Cui minus nihilo est? quod si hic potuisset nunc exorarier Triduum hoc, promissum fuerat. Itane hunc patiemur, Geta, Fieri miserum, qui me dudum, ut dixti, adiurit comiter, Quin, quum opus est, beneficium rursum ei experiamur reddere? Scio quidem hoc esse aequum. Age ergo, solus servare hunc potes. Quid faciam? Invenias argentum. Cupio; sed id unde edoce. Pater adest hic. Scio; sed quid tum? Ah, dictum sapienti sat est. Itane? Ita. Sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis? Non triumpho ex nuptiis tuis si nihil nanciscor mali, Ni etiam nunc me huius causa quaerere in maloiubeas crucem? Verum hic dicit. Quid? ego vobis, Geta, alienus sum? Haud puto. Sed parumne est quod omnibus nunc nobis succenset senex, Ni instigemus etiam ut nullus locus relinquatur preci? Alius ab oculis meis illam in ignotum hinc abducet locum? Hem! Tum igitur dum licet dumque adsum loquimini mecum, Antipho; Contemplamini me. Quamobrem? aut quidnam facturus es cedo? Quoquo hinc asportabitur terrarum certum est persequi, Aut perire. Di bene vertant, quod agas; pedetentim tamen. Vide si quid opis potes afferre huic. Si quid? quid? Quaere, obsecro, Ne quid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta. Quaero. Salvus est, ut opinor; verum enim metuo malum. Noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus. Quantum tibi opus est argenti? loquere. Solae triginta minae. Triginta? hui percara est, Phaedria. Istaec vero vilis est. Age, age; inventas reddam. O lepidum! Aufer te hinc. Iam opus est. Iam feres. Sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari. Praesto est: audacissime oneris quidvis impone, et feret. Solus est homo amico amicus. Eamus ergo ad eum ocius. Numquid est quod opera mea vobis opus sit? Nihil: verum abi domum; Et illam miseram, quam ego nunc intus scio esse exanimatam metu, Consolare: Cessas? Nihil est aeque quod faciam libens. Qua via istuc facies? Dicam in itinere: modo te hinc amove.