Ego hominem callidiorem vidi neminem Quam Phormionem: venio ad hominem ut dicerem Argentum opus esse, et id quo pacto fieret: Vixdum dimidium dixeram, intellexerat; Gaudebat; me laudabat; quaerebat senem; Dis gratias agebat, tempus sibi dari Ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus Amicum sese quam Antiphoni: hominem ad forum Iussi operiri; eo me esse adducturum senem. Sed eccum ipsum: quis est ulterior? atat, Phaedriae Pater venit: sed quid pertimui autem, bellua? An quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati? Commodius esse opinor duplici spe utier. Petam hinc unde a primo institui: is si dat, sat est: Si ab eo nihil fiet, tum hunc adoriar hospitem.