Exspecto quam mox recipiat huc sese Geta: Sed patruum video cum patre adstantem. Hei mihi, Quam timeo adventus huius quo impellat patrem. Adibo hosce, O noster Chreme. Salve, Geta. Venire salvum volupe est. Credo. Quid agitur? Multa advenienti, ut fit, nova hic compluria. Ita: de Antiphone audistin quae facta? Omnia. Tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme, Sic circumiri. Id cum hoc agebam commodum. Nalm hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo Inveni, opinor, remedium huic rei. Quid, Geta? Quod remedium? Ut abii abs te, fit forte obviam Mihi Phormio. Qui Phormio? Is qui istam. Scio. Visum est mihi ut eius tentarem sententiam. Prendo hominem solum:Cur non, inquam, Phormio, Vides inter nos sic haec potius cum bona Ut componantur gratia quam cum mala? Herus liberalis est, et fugitans litium: Nam caeteri quidem hercle amici omnes modo Uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret. Quid hic coeptat? aut quo evadet hodie? An legibus Daturum poenas dices, si illam eiecerit? Iam id exploratum est. Heia, sudabis satis, Si cum illo inceptas homine: ea eloquentia est. Verum pone esse victum eum: at tandem tamen Non capitis eius res agitur, sed pecuniae. Postquam hominem his verbis sentio mollirier, Soli sumus nunc hic, inquam; eho dic, quid velis dari Tibi in manum, ut herus his desistat litibus; Haec hinc facessat; tu molestus ne sies. Satin illi Di sunt propitii? Nam sat scio, Si tu aliquam partem aequi bonique dixeris, Ut est ille bonus vir, tria non commutabitis Verba hodie inter vos. Quis te istaec iussit loqui? Immo non potuit melius pervenirier Eo quo nos volumus. Occidi. Perge eloqui. A primo homo insanibat. Cedo, quid postulat? Quid? nimium quantum libuit. Die. Si quis daret Talentum magnum. Immo malum hercle: ut nihil pudet. Quod dixi adeo ei. Quaeso quid si filiam Suam unicam locaret? parvi retulit Non suscepisse: inventa est quae dotem petat. Ad pauca ut redeam, ac mittam illius ineptias; Haec denique eius fuit postrema oratio: Ego, inquit, iam a principio amici filiam, Ita ut acquum fuerat, volui uxorem ducere: Nam mihi veniebat in mentem eius incommodum, In servitutem pauperem ad ditem dari: Sed mihi opus crat, ut aperte tibi nunc fabuler, Aliquantulum quae afferret qui dissolverem Quae debeo; et etiam nunc, si vult Demipho Dare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi, Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari. Utrum stultitia facere ego hunc an malitia Dicam, scientem an imprudentem, incertus sum. Quid si animam debet? Ager oppositus est pignori, Ob decem minas, inquit. Age, age; iam ducat: dabo. Aediculae item sunt ob decem alias. Oi! hui! Nimium est. Ne clama: petito hasce a me decem. Uxori emenda ancillula est: tum pluscula Supellectile opus est: opus est sumtu ad nuptias: His rebus sane pone, inquit, decem minas. Sexcentas proinde scribito iam mihi dicas. Nihil do: impuratus me ille ut etiam irrideat? Quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filius Fac ut illam ducat nos quam volumus. Hei mihi, Geta, occidisti me tuis fallaciis. Mea causa eiicitur: me hoc est aequum amittere. Quantum potest me certiorem, inquit, face; Si illam dant, hanc ut mittam; ne incertus siem; Nam illi mihi dotem iam constituerunt dare. Iam accipiat; illis repudium renuntiet; Hanc ducat. Quae quidem illi res vertat male. Opportune adeo argentum nunc mecum attuli, Fructum quem Lemni uxoris reddunt praedia: Id sumam: uxori tibi opus esse dixero.