Geta. Hem. Quid egisti? Emunxi argento senes. Satin est id? Nescio hercle: tantum iussus sum. Eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo? Quid ergo narras? Quid ego narrem? opera tua Ad restim mihi quidem res rediit planissime. Ut te quidem omnes Di, Deaeque, Superi, Inferi, Malis exemplis perdant. Hem, si quid velis, Huic mandes, qui te ad scopulum e tranquillo auferat. Quid minus utibile fuit quam hoc ulcus tangere, Aut nominare uxorem? iniecta est spes patri Posse illam extrudi. Cedo nunc porro, Phormio Dotem si accipiet, uxor ducenda est domum: Quid fiet? Non enim ducet. Novi: caeterum, Quum argentum repetent, nostra causa scilicet In nervum potius ibit. Nihil est, Antipho, Quin male narrando possit depravarier. Tu id quod boni est excerpis; dicis quod mali est. Audi nunc contra iam: si argentum acceperit, Ducenda est uxor, ut ais: concedo tibi. Spatium quidem tandem apparandis nuptiis, Vocandi, sacrificandi dabitur paululum. Interea amici quod polliciti sunt dabunt: Inde istis reddet. Quamobrem? aut quid dicet? Rogas? Quot res postilla monstra evenerunt mihi! Introiit in aedes ater alienus canis; Anguis per impluvium decidit de tegulis; Gallina cecinit; interdixit hariolus; Haruspex vetuit ante brumam aliquid novi Negoti incipere; quae causa est iustissima. Haec fient. Ut modo fiant. Fient: me vide. Pater exit: abi, die, esse argentum, Phaedriae.