Quid agam? quem mihi amicum inveniam misera? aut quo consilia haec referam? aut Unde mihi auxilium petam? Nam vereor hera ne ob meum suasum indigne iniuria afficiatur: Ita patrem adolescents facta haec tolerare audio violenter. Nam quae haec anus est exanimata, a fratre quae egressa est meo? Quod ut facerem egestas me impulit; quum scirem infirmas nuptias Hasce esse; ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret. Certe edepol, nisi me animus fallit, aut parum prospiciunt oculi, Meae nutricem gnatae video. Neque ille investigatur— Quid ago? Qui est eius pater. Adeo? an maneo, dum ea quake loquitur magis cognosco? Quod si eum nunc reperire possim, nihil est quod verear. Ea est ipsa: Colloquar. Quis hic loquitur? Sophrona. Et meum nomen nominat? Respice ad me. Di, obsecro vos, estne hic Stilpho? Non. Negas? Concede hinc a foribus paululum istorsum, sodes, Sophrona. Ne me istoc posthac nomine appellassis. Quid? non, obsecro, es Quem semper te esse dictitasti? St! Quid has metuis fores? Conclusam hic habeo uxorem saevam: verum istoc de nomine Eo perperam olim dixi ne vos forte imprudentes foris Effutiretis, atque id porro aliqua uxor mea rescisceret. Istoc pol nos te hic invenire miserae nunquam potuimus. Eho, die mihi, quid rei tibi est cum familia hac unde exis? Ubi illae sunt? Miseram me! Hem, quid est? vivuntne? Vivit gnata: Matrem ipsam ex aegritudine miseram mors consecuta est. Male factum. Ego autem quae essem anus deserta, egens, ignota, Ut potui nuptum virginem locavi huic adolescenti Harum qui est dominus aedium. Antiphonine? Hem! illi ipsi. Quid? duasne is uxores habet? Au, obsecro: unam ille quidem hanc solam. Quid illam alteram quae dicitur cognata? Haec ergo est. Quid ais? Composito factum est quomodo hanc amans habere posset Sine dote. Di vestram fidem, quam saepe forte temere Eveniunt quae non audeas optare! Offendi adveniens Quicum volebam, atque ut volebam, collocatam filiam. Quod nos ambo opere maximo dabamus operam ut fieret, Sine nostra cura, maxima sua cura, haec sola fecit. Nunc quid opus facto sit vide. Pater adolescentis venit; Eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt. Nihil pericli est. Sed per Deos atque homines, meam esse hanc cave resciscat quisquam. Nemo ex me scibit. Sequere me: intus caetera audies.