Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse, Dum nimium dici nos bonos studemus et benignos. Ita fugias ne praeter casam, quod aiunt. Nonne id sat erat, Accipere ab illo iniuriam? etiam argentum est ultro obiectum, Ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat. Planissime. His nunc praemium est qui recta prava faciunt. Verissime. Ut stultissime quidem illi rem gesserimus. Modo ut hoc consilio possiet discedi ut istam ducat. Etiamne id dubium est? Haud scio hercle, ut homo est, an mutet animum. Hem, mutet autem? Nescio: verum si forte dico. Ita faciam, ut frater censuit, ut uxorem huc eius adducam, Cum ista ut loquatur: tu, Geta, abi prae; nuntia hanc venturam. Argentum inventum est Phaedriae: de iurgio siletur. Provisum est ne in praesentia haec hinc abeat: quid nunc porro? Quid fict? in eodem luto haesitas: versura solves, Geta. Praesens quod fuerat malum in diem abiit: plagae crescunt, Nisi prospicis. Nunc hinc domum ibo, ac Phanium edocebo Ne quid vereatur Phormionem aut eius orationem.