Dis magnas merito gratias habeo atque ago, Quando evenere haec nobis, frater, prospere. Quantum potest nunc conveniendus Phormio est, Priusquam dilapidet nostras triginta minas Ut auferamus. Demiphonem, si domi est, Visam: ut, quod— At nos ad te ibamus, Phormio. De eadem hac fortasse causa. Ita hercle. Credidi. Quid ad me ibatis? Ridiculum. Verebamini Ne non id facerem quod recepissem semel? Heus, quanta quanta haec mea paupertas est, tamen Adhuc curavi unum hoc quidem, ut mihi esset fides. Estne ea, ita ut dixi, liberalis? Oppido. Itaque ad vos venio nuntiatum, Demipho, Paratum me esse: ubi vultis, uxorem date; Nam omnes posthabui mihi res, ita uti par fuit, Postquam tantopere id vos velle animadverteram. At hic dehortatus est me ne illam tibi darem; Nam qui erit rumor populi, inquit, si id feceris? Olim quum honeste potuit tum non est data: Nunc viduam extrudi turpe est: ferme eadem omnia Quae tute dudum coram me incusaveras. Satis superbe illuditis me. Qui? Rogas? Quia ne alteram quidem illam potero ducere: Nam quo redibo ore ad eam quam contemserim? Tum autem Antiphonem video ab sese amittere Invitum eam; inque. Tum autem video filium Invitum sane mulierem ab se amittere. Sed transi sodes ad forum, atque illud mihi Argentum rursum iube rescribi, Phormio. Quodne ego discripsi porro illis quibus debui Quid igitur fiet? Si vis mihi uxorem dare, Quam despondisti, ducam: sin est ut velis Mancre illam apud te, dos hic maneat, Demipho. Nam non est aequum me propter vos decipi, Quum ego vestri honoris causa repudium alterae Remiserim quae dotis tantundem dabat. I hinc in malam rein cum istac magnificentia, Fugitive: etiam nunc credis te ignorarier, Aut tua facta adeo? Irritor. Tune hanc duceres, Si tibi data esset? Fac periclum. Ut filius Cum illa habitet apud te; hoc vestrum consilium fuit. Quaeso, quid narras? Quin tu mihi argentum cedo. Immo vero uxorem tu cedo. In ius ambula. In ius? enimvero si porro esse odiosi pergitis— Quid facies? Egone? Vos me indotatis modo Patrocinari fortasse arbitramini: Etiam dotatis soleo. Quid id nostra? Nihil. Hic quandam noram cuius vir uxorem — Hem. Quid est? Lemni habuit aliam:— Nullus sum. ex qua filiam Suscepit; et eam clam educat. Sepultus sum. Haec adeo ego illi iam denarrabo. Obsecro, Ne facias. Oh, tune is eras? Ut ludos facit. Missum te facimus. Fabulae. Quid vis tibi? Argentum quod habes condonamus te. Audio. Quid vos, malum, ergo me sic ludificamini, Inepti, vestra puerili sententia? Nolo, volo: volo, nolo rursum: cedo, cape. Quod dictum, indictum est: quod modo erat ratum, irritum est. Quo pacto aut unde haec hic rescivit? Nescio; Nisi me dixisse nemini id certo scio. Monstri, ita me Di ament, simile. Inieci scrupulum. Hem. Hicine ut a nobis hoc tantum argenti auferat, Tam aperte irridens? Emori hercle satius est. Animo virili praesentique ut sis para: Vides tuum peccatum esse clatum foras; Neque iam id celare posse te uxorem tuam. Nunc quod ipsa ex aliis auditura sit, Chreme, Id nosmet ipsos indicare placabilius est. Tum hunc impuratum poterimus nostro modo Ulcisci. Atat, nisi inihi prospicio, haereo. Hi gladiatorio animo ad me affectant viam. At vereor ut placari possit. Bono animo es. Ego redigam vos in gratiam, hoc fretus, Chreme, Quum e medio excessit unde haec suscepta est tibi. Itane agitis mecum? Satis astute aggredimini. Non hercle ex re istius me instigasti, Demipho. Ain tu? Ubi quae libitum fuerit peregre feceris, Neque huius sis veritus feminae primariae, Quin novo modo ei faceres contumeliam, Venias mihi precibus lautum peccatum tuum? Hisce ego illlam dictis ita tibi incensam dabo Ut ne restinguas lacrimis si exstillaveris. Malum quod isti Di Deaeque omnes duiut. Tantane affectum quenquam esse hominem audacia? Non hoc publicitus scelus hinc deportarier In solas terras? In id redactus sum loci Ut quid agam cum illo nesciam prorsum. Ego scio: In ius eamus. In ius? huc, si quid libet. Assequere ac retine, dum ego huc servos evoco. Enim solus nequeo: accurre huc. Una iniuria est Tecum. Lege agito ergo. Altera est tecum, Chreme. Rape hunc. Itane agitis? enimvero voce est opus. Nausistrata, exi. Os opprime. Impurum vide, Quantum valet. Nausistrata, inquam. Non taces? Taceam? Nisi sequitur, pugnos in ventrem ingere. Vel oculum exclude: est ubi vos ulciscar probe.