Quis nominat me? Hem. Quid istuc turbae est, obsecro, Mi vir? Ehem, quid nunc obstipuisti? Quis hic homo est? Non mihi respondes? Hicine ut tibi respondeat, Qui hercle ubi sit nescit? Cave isti quicquam creduas. Abi, tange: si non totus friget, me enica. Nihil est. Quid ergo est? quid istic narrat? Iam scies: Ausculta. Pergin credere? Quid ego, obsecro, Huic credam qui nihil dixit? Delirat miser Timore. Non pol temere est quod tu tam times. Ego timeo? Recte sane: quando nihil times, Et hoc nihil est quod ego dico, tu narra. Scelus! Tibi narret? Eho tu, factum est abs te sedulo Pro fratre. Mi vir, non mihi narras? At— Quid, at? Non opus est dicto. Tibi quidem: at scito huic opus est. In Lemno— Hem, quid ais? Non taces? clam te— Hei mihi. Uxorem duxit. Mi homo, Di melius duint. Sic factum est. Perii misera. Et inde filiam Suscepit iam unam, dum tu dormis. Quid agimus? Pro Di immortales, facinus indignum, et malum. Hoc actum est. An quicquam hodie est factum indignius? Qui mihi ubi ad uxores ventum est tum fiunt senes. Demipho, te appello; nam me cum hoc ipso distaedet loqui. Haecine erant itiones crebrae, et mansiones diutinae Lemni? haecine erat ea quae nostros fructus minuebat vilitas? Ego, Nausistrata, esse in hac re culpam meritam non nego; Sed ea quin sit ignoscenda. Verba fiunt mortuo. Nam neque negligentia tua, neque odio id fecit tuo. Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculam Eam compressit, unde haec nata est: neque postilla unquam attigit. Ea mortem obiit, e medio abiit, qui fuit in re hac serupulus. Quamobrem te oro, ut alia facta tua sunt, aequo animo hoc feras. Quid ego aequo animo? Cupio misera in hac re iam defungier. Sed quid sperem? aetate porro minus peccaturum putem? Iam tum erat senex, senectus si verecundos facit. An mea forma atque aetas nunc magis expetenda est, Demipho? Quid mihi nunc affers quamobrem exspectem aut sperem porro non fore? Exsequias Chremeti quibus est commodum ire hem tempus est. Sic dabo: age nunc, age, Phormionem qui volet lacessito. Faxo tali eum mactatum atque hic est infortunio. Redeat sane in gratiam: iam supplici satis est mihi: Habet haec ei quod dum vivat usque ad aurem ogganniat. At meo merito, credo: quid ego nunc commemorem, Demipho, Singulatim qualis ego in hunc fuerim? Novi aeque omnia Tecum. Meritone hoc meo videtur factum? Minime gentium; Verum, quando iam accusando fieri infectum non potest, Ignosce: orat; confitetur; purgat: quid vis amplius? Enimvero prius quam haec dat veniam, mihi prospiciam et Phaedriae. Heus, Nausistrata, prius quam huic respondes temere, audi. Quid est? Ego minas triginta per fallaciam ab illo abstuli; Eas dedi tuo gnato; is pro sua amica lenoni dedit. Hem, quid ais? Adeone hoc indignum tibi videtur, filius Homo adolescens si habet unam amicam, tu uxores duas? Nihil pudere! Quo ore illum obiurgabis? responde mihi. Faciet ut voles. Immo, ut meam iam scias sententiam, Neque ego ignosco neque promitto quicquam; neque respondeo, Prius quam gnatum video: eius iudicio permitto omnia; Quod is iubebit, faciam. Mulier sapiens es, Nausistrata. Satin tibi est Chreme? Immo vero pulchre discedo et probe, Et praeter spem. Tu tuum nomen die quod est. Mihin? Phormio: Vestrae familiae hercle amicus, et tuo summus Phaedriae. Phormio, at ego ecastor posthac tibi quod potero et quae voles Faciamque et dicam. Benigne dicis. Pol meritum est tuum. Vin primum hodie facere quod ego gaudeam, Nausistrata, Et quod tuo viro oculi doleant? Cupio. Me ad coenam voca. Pol vero voco. Eamus intro hinc. Fiat: sed ubi est Phaedria, Iudex noster? Iam hic faxo aderit. Vos valete et plaudite.