Enimvero, Dave, nil loci est segnitiae neque socordiae, Quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis: Quae si non astu providentur me aut herum pessum dabunt. Nec quid agam certum est: Pamphilumne adiutem an auscultem seni. Si illum relinquo eius vitae timeo: sin opitulor huius minas; Cui verba dare difficile est. Primum iam de amore hoc comperit: Me infensus servat ne quam faciam in nuptiis fallaciam. Si senserit perii: aut si lubitum fuerit causam ceperit, Quo iure quaque iniuria praecipitem in pistrinum dabit. Ad haec mala hoc mihi accedit etiam: haec Andria, Si ista uxor sive amica est, gravida e Pamphilo est. Audireque eorum est operae pretium audaciam: Nam inceptio est amentium haud amantium: Quicquid peperisset decreverunt tollere: Et fingunt quandam inter se nunc fallaciam, Civem Atticam esse hanc. Fuit olim hinc quidam senex, Mercator: navem is fregit apud Andrum insulam: Is obiit mortem: ibi tum hanc eiectam Chrysidis Patrem recepisse orbam, parvam: Fabulae. Mihi quidem hercle non fit verisimile; atque ipsis commentum placet. Sed Mysis ab ea egreditur: at ego hinc me ad forum ut Conveniam Pamphilum, ne de hac re pater imprudentem opprimat.