Audivi Archylis iamdudum: Lesbiam adduci iubes. Sane pol illa temulenta est mulier et temeraria, Nec satis digna cui committas primo partu mulierem; Tamen eam adducam. Importunitatem spectate aniculae, Quia compotrix eius est. Di date facultatem obsecro Huic pariundi, atque illi in aliis potius peccandi locum. Sed quidnam Pamphilum exanimatum video? Vereor quid siet. Opperiar ut sciam numquidnam haec turbae tristitia adferat.