Hocine est humanum factum aut inceptum? hocine est officium patris? Quid illud est? Pro deum atque hominum fidem, quid est si non haec contumelia est? Uxorem decrerat dare sese mihi hodie: nonne oportuit Praescisse me ante? nonne prius communicatum oportuit? Miseram me, quod verbum audio? Quid Chremes qui denegarat se commissurum mihi Gnatam suam uxorem? id mutavit, quia me immutatum videt. Itan obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat: Quod si fit pereo funditus. Adeon’ hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum? Pro deum atque hominum fidem! Nullon’ ego Chremetis pacto adfinitatem effugere potero? Quot modis contemptus, spretus? facta, transacta omnia: hem, Repudiatus repetor: quamobrem? nisi si id est quod suspicor: Aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest, Itur ad me. Oratio haec me miseram exanimavit metu. Nam quid ego nunc dicam de patre? ah Tantam rem tam neglegenter agere! praeteriens modo Mihi apud forum, Uxor tibi ducenda est, Pamphile, hodie, inquit, para: Abi domum. Id mi visus est dicere, Abi cito, et suspende te. Obstipui: censen’ me verbum potuisse ullum proloqui? aut Ullam causam, saltem ineptam, falsam, iniquam? Obmutui. Quod si ego rescissem id prius quid facerem, si quis nunc me roget? Aliquid facerem ut hoc ne facerem. Sed nunc quid primum exsequar? Tot me impediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt, Amor, misericordia huius, nuptiarum sollicitatio, Tum patris pudor qui me tam leni passus animo est usque adhuc Quae meo quomque animo libitum est facere. Eine ego ut advorser? hei mihi! Incertum est quid agam. Misera timeo incertum hoc quorsum accidat. Sed nunc peropus est, aut hunc cum ipsa, aut me aliquid de illa adversum hunc loqui. Dum in dubio est animus, paulo momento huc vel illuc impellitur. Quis hic loquitur? Mysis? salve. O salve, Pamphile. Quid agit? Rogas? Laborat e dolore; atque ex hoc misera sollicita est, diem Quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae: tum autem hoc timet, Ne deseras se. Hem, egone istuc conari queam? Ego propter me illam decipi miseram sinam Quae mihi suum animum atque omnem vitam credidit, Quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim? Bene et pudice eius doctum atque eductum sinam Coactum egestate ingenium immutarier? Non faciam. Haud vereor si in te solo sit situm; Sed ut vim queas ferre. Adeone me ignavum putas, Adeone porro ingratum, aut inhumanum, aut ferum, Ut neque me consuetudo neque amor neque pudor Commoveat neque commoneat ut servem fidem? Unum hoc scio, esse meritam ut memor esses sui. Memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi Scripta illa sunt in animo dicta Chrysidis De Glycerio. Iam ferme moriens me vocat: Accessi: vos semotae: nos soli: incipit: Mi Pamphile, huius formam atque aetatem vides: Nec clam te est quam illi utraeque res nunc utiles Et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient. Quod ego te per hanc dextram oro et ingenium tuum, Per tuam fidem, perque huius solitudinem, Te obtestor, ne abs te hanc segreges neu deseras, Si te in germani fratris dilexi loco, Sive haec te solum semper fecit maximi, Seu tibi morigera fuit in rebus omnibus. Te isti virum do amicum tutorem patrem. Bona nostra haec tibi permitto et tuae mando fidei. Hanc mihi in manum dat: mors continuo ipsam occupat. Accepi: acceptam servabo. Ita spero quidem. Sed cur tu abis ab illa? Obstetricem arcesso. Propera, atque audin’? Verbum unum cave de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam. Teneo.