Di boni, boni quid porto! sed ubi inveniam Pamphilum, Ut metum in quo nunc est adimam, atque expleam animum gaudio? Laetus est nescio quid. Nihil est: nondum haec rescivit mala. Quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias— Audin’ tu illum? toto me oppido exanimatum quaerere. Sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? Cessas adloqui? Abeo. Dave: ades. Resiste. Quis homo est, qui me? O Pamphile, Te ipsum quaero. Euge Charine: ambo opportune. Vos volo. Dave, perii. Quin tu hoc audi. Interii. Quid timeas scio. Mea quidem hercle certe in dubio vita est. Et quid tu scio. Nuptiae mihi. Etsi scio. Hodie. Obtundis, tametsi intellego. Id paves ne ducas tu illam, tu autem ut ducas. Rem tenes. Istuc ipsum. Atque istuc ipsum nihil pericli est: me vide. Obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. Hem, Libero; tibi uxorem non dat iam Chremes. Qui scis? Scies. Tuus pater me modo prehendit: ait tibi uxorem dari Hodie; item alia multa quae nunc non est narrandi locus. Continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam tibi haec. Ubi te non invenio ibi ascendo in quendam excelsum locum. Circumspicio; nusquam. Ibi forte huius video Byrrhiam; Rogo: negat vidisse. Mihi molestum. Quid agam, cogito. Redeunti interea ex ipsa re mihi incidit suspicio: hem, Paululum obsoni: ipsus tristis: de improviso nuptiae: Non cohaerent. Quorsumnam istuc? Ego me continuo ad Chremem. Cum illo advenio solitudo ante ostium: iam id gaudeo. Recte dicis. Perge. Maneo: interea introire neminem Video exire neminem, matronam nullam in aedibus, Nil ornati, nil tumulti: accessi: intro aspexi. Scio. Magnum signum. Num videntur convenire haec nuptiis? Non opinor Dave. Opinor narras? non recte accipis. Certa res est. Etiam puerum inde abiens conveni Chremi Olera et pisciculos minutos ferre obolo in coenam seni. Liberatus sum hodie Dave tua opera. Ac nullus quidem. Quid ita? Nempe huic prorsus illam non dat. Ridiculum caput, Quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere: Nisi vides, nisi senis amicos oras, ambis. Bene mones. Ibo: etsi hercle saepe iam me spes haec frustrata est. Vale.