Quid igitur sibi vult pater? cur simulat? Ego dicam tibi. Si id succenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes, Ipsus sibi esse iniurius videatur, neque id iniuria, Prius quam tuum ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit. Sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet: Tum illae turbae fient. Quidvis patiar. Pater est Pamphile. Difficile est: tum haec sola est mulier: dictum ac factum invenerit Aliquam causam quamobrem eiiciat oppido. Eiiciat? Cito. Cedo igitur quid faciam Dave? Dic te ducturum. Hem. Quid est? Egon dicam? Cur non? Numquam faciam. Ne nega. Suadere noli. Ex ea re quid fiat vide. Ut ab illa excludar huc concludar. Non ita est. Nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem, Ducas volo hodie uxorem: tu, ducam, inquies: Cedo quid iurgabit tecum? Hic reddes omnia Quae nunc sunt certa ei consilia incerta ut sient, Sine omni periclo: nam hocce haud dubium est quin Chremes Tibi non det gnatam. Nec tu ea causa minueris Haec quae facis ne is mutet suam sententiam. Patri dic velle, ut cum velit tibi iure irasci non queat. Nam quod tu speres propulsabo facile. Uxorem his moribus Dabit nemo; inveniet inopem potius quam te corrumpi sinat. Sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris: Aliam otiosus quaeret: interea aliquid acciderit boni. Itan credis? Haud dubium id quidem est. Vide quo me inducas. Quin taces? Dicam. Puerum autem ne resciscat mihi esse ex illa cautio est: Nam pollicitus sum suscepturum. O facinus audax! Hanc fidem Sibi me obsecravit qui se sciret non deserturum ut darem. Curabitur. Sed pater adest. Cave te esse tristem sentiat.