Adhuc Archylis quae assolent quaeque oportet Signa esse ad salutem omnia huic esse video. Nunc primum fac istaec lavet: post deinde Quod iussi ei dari bibere et quantum imperavi Date: mox ego huc revertar. Per ecastor scitus puer est natus Pamphilo. Deos quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipse est ingenio bono, Cumque huic est veritus optimae adulescenti facere iniuriam. Vel hoc quis non credat qui te norit abs te esse ortum? Quidnam id est? Non imperabat coram quid opus facto esset puerperae: Sed postquam egressa est illis quae sunt intus clamat de via. O Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus Tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis? Saltem accurate, ut metui videar certe si resciverim. Certe hercle nunc hic se ipsus fallit haud ego. Edixin tibi, Interminatus sum ne faceres? num veritus? quid retulit? Credon tibi hoc, nunc peperisse hanc e Pamphilo? Teneo quid erret: et quid agam habeo. Quid taces? Quid credas? quasi non tibi renunciata sint haec sic fore. Mihin quisquam? Eho an tute intellexti hoc assimulari? Irrideor. Renunciatum est: nam qui istaec tibi incidit suspicio? Qui? quia te noram. Quasi tu dicas factum id consilio meo. Certe enim scio. Non satis me pernosti etiam qualis sim Simo. Ego non te? Sed si quid narrare occoepi, continuo dari Tibi verba censes falso: itaque hercle nihil iam muttire audeo. Hoc ego scio unum neminem peperisse hic. Intellexti. Sed nihilo setius mox deferent puerum huc ante ostium. Id ego iam nunc tibi renuntio here futurum, ut sis sciens. Ne tu hoc mihi posterius dicas Davi factum consilio aut dolis. Prorsus a me opinionem hanc tuam esse ego amotam volo. Unde id scis? Audivi et credo: multa concurrunt simul Qui coniecturam hanc nunc facio. Iam primum haec se e Pamphilo Gravidam dixit esse; inventum est falsum: nunc, postquam videt Nuptias domi apparari, missa est ancilla ilico Obstetricem arcessitum ad eam, et puerum ut afferret simul. Hoc nisi fit puerum ut tu videas, nihil moventur nuptiae. Quid ais? Quom intellexeras Id consili capere, cur non dixti extemplo Pamphilo? Quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem Scimus quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit. Postremo id mihi da negoti: tu tamen idem has nuptias Perge facere ita ut facis: et id spero adiuturos deos. Immo abi intro: ibi me opperire, et quod parato opus est para. Non impulit me haec nunc omnino ut crederem: Atque haud scio an quae dixit sint vera omnia: Sed parvi pendo: illud mihi multo maximum est Quod mihi pollicitus est ipse gnatus. Nunc Chremem Conveniam: orabo gnato uxorem: si impetro, Quid alias malim quam hodie has fieri nuptias? Nam gnatus quod pollicitus est haud dubium est mihi Si nolit quin eum merito possim cogere. Atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam.