Iubeo Chremetem. O, te ipsum quaerebam. Et ego te. Optato advenis. Aliquot me adiere ex te auditum qui aiebant hodie filiam Meam nubere tuo gnato: id viso tune an illi insaniant. Ausculta paucis: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies. Ausculto: loquere quid velis. Per te deos oro et nostram amicitiam Chreme Quae incepta a parvis cum aetate accrevit simul, Perque unicam gnatam tuam et gnatum meum, Cuius tibi potestas summa servandi datur, Ut me adiuves in hac re, atque ita ut nuptiae Fuerant futurae fiant. Ah ne me obsecra: Quasi hoc te orando a me impetrare oporteat. Alium esse censes nunc me atque olim cum dabam? Si in rem est utrique ut fiant, arcessi iube. Sed si ex ea re plus mali est quam commodi Utrique, id oro te in commune ut consulas, Quasi illa tua sit, Pamphilique ego sim pater. Immo ita volo itaque postulo ut fiat Chreme: Neque postulem abs te nisi ipsa res moneat. Quid est? Irae sunt inter Glycerium et gnatum. Audio. Ita magnae ut sperem posse avelli. Fabulae. Profecto sic est. Sic hercle ut dicam tibi: Amantium irae amoris integratio est. Hem, id te oro ut ante eamus dum tempus datur, Dumque eius libido occlusa est contumeliis, Prius quam harum scelera et lacrimae confictae dolis Reducunt animum aegrotum ad misericordiam: Uxorem demus: spero consuetudine et Coniugio liberali devinctum Chreme Dein facile ex illis sese emersurum malis. Tibi ita hoc videtur: at ego non posse arbitror Neque illum hanc perpetuo habere, neque me perpeti. Qui scis ergo istuc nisi periclum feceris? At istuc periclum in filia fieri grave est. Nempe incommoditas denique huc omnis redit: Si eveniat quod Di prohibeant, discessio. At si corrigitur, quot commoditates vide: Principio amico filium restitueris; Tibi generum firmum et filiae invenias virum. Quid istic? si ita istuc animum induxti esse utile, Nolo tibi ullum commodum in me claudier. Merito te semper maximi feci Chreme. Sed quid ais? Quid? Qui scis eos nunc discordare inter se? Ipsus mihi Davus qui intimus est eorum consiliis dixit; Et is mihi suadet nuptias quantum queam ut maturem. Num censes faceret filium nisi sciret eadem haec velle? Tute adeo iam eius verba audies. Heus evocate huc Davum. Atque eccum: video ipsum foras exire.