Ubi illic est scelus qui me perdidit? Perii. Atque hoc confiteor mihi Iure obtigisse; quandoquidem tam iners tam nulli consili Sum. Servon fortunas meas me commisisse futili? Ergo pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet. Posthac incolumem sat scio fore me nunc si hoc devito malum. Nam quid ego nunc dicam patri? Negabon velle me modo Qui sum pollicitus ducere? Qua fiducia id facere audeam? Nec quid me nunc faciam scio. Nec quid me; atque id ago sedulo. Dicam aliquid iam inventurum ut huic malo aliquam producam moram. Ohe. Visus sum. Ehodum bone vir quid ais? viden me consiliis tuis Miserum impeditum esse? At iam expediam. Expedies? Certe Pamphile. Nempe ut modo. Immo melius spero. Oh tibi ego ut credam furcifer? Tu rem impeditam et perditam restituas? Hem quo fretus siem, Qui me hodie ex tranquillissima re coniecisti in nuptias. Annon dixi esse hoc futurum? Dixti. Quid meritus? Crucem. Sed sine paululum ad me redeam: iam aliquid dispiciam. Hei mihi Cum non habeo spatium ut de te sumam supplicium ut volo: Namque hoc tempus praecavere mihi me haud te ulcisci sinit.