Ad te ibam. Quidnam est? Cur uxor non accersitur? iam advesperascit. Audin tu illum? Ego dudum non nihil veritus sum Dave abs te, ne faceres idem Quod vulgus servorum solet dolis ut me deluderes Propterea quod amat filius. Egone istuc facerem? Credidi: Idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam. Quid? Scies: Nam propemodum habeo iam fidem. Tandem cognosti qui siem? Non fuerant nuptiae futurae. Quid? non? Sed ea gratia Simulavi vos ut pertentarem. Quid ais? Sic res est. Vide, Numquam istuc ego quivi intellegere. Vah consilium callidum. Hoc audi: ut hinc te introire iussi opportune hic fit mihi obviam. Hem, Numnam periimus? Narro huic quae tu dudum narrasti mihi. Quidnam audio? Gnatam ut det oro, vixque id exoro. Occidi. Hem, Quid dixisti? Optime inquam factum. Nunc per hunc nulla est mora. Domum modo ibo: ut apparentur dicam: atque huc renuntio. Nunc te oro Dave quoniam solus mihi effecisti has nuptias— Ego vero solus. corrigere mihi gnatum porro enitere. Faciam hercle sedulo. Potes nunc dum animus irritatus est. Quiescas. Age igitur ubi nunc est ipsus? Mirum ni domi est. Ibo ad eum: atque eadem haec tibi quae dixi dicam itidem illi. Nullus sum. Quid causae est quin hinc in pistrinum recta proficiscar via? Nihil est preci loci relictum; iam perturbavi omnia: Herum fefelli; in nuptias conieci herilem filium; Feci hodie ut fierent insperante hoc atque invito Pamphilo. Hem Astutias! quod si quiessem nihil evenisset mali. Sed eccum video ipsum: occidi. Utinam mihi esset aliquid hic quo me nunc praecipitem darem.