Nihilne esse proprium cuiquam? Di vestram fidem: Summum bonum esse herae putavi hunc Pamphilum, Amicum, amatorem, virum in quovis loco Paratum: verum ex eo nunc misera quem capit Dolorem! facile hic plus mali est, quam illic boni. Sed Davus exit. Mi homo quid istuc obsecro est? Quo portas puerum? Mysis nunc opus est tua Mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia. Quidnam incepturus? Accipe a me hunc ocius, Atque ante nostram ianuam appone. Obsecro Humine? Ex ara hinc sume verbenas tibi Atque eas substerne. Quamobrem id tute non facis? Quia si forte opus sit ad herum iurandum mihi Non apposuisse ut liquido possim. Intelligo: Nova nunc religio in te istaec incessit cedo? Move ocius te, ut quid agam porro intelligas. Pro Iupiter. Quid est? Sponsae pater intervenit. Repudio quod consilium primum intenderam. Nescio quid narres. Ego quoque hinc ab dextera Venire me assimulabo: tu ut subservias Orationi ut quomque opus sit verbis vide. Ego quid agas nihil intelligo: sed si quid est Quod mea opera opus sit vobis, aut tu plus vides, Manebo, ne quod vestrum remorer commodum.