Revertor postquam quae opus fuere ad nuptias Gnatae paravi, ut iubeam arcessi. Sed quid hoc? Puer hercle est. Mulier tune apposuisti hunc? Ubi illic est? Non mihi respondes? Nusquam est: vae miserae mihi, Reliquit me homo atque abiit. Di vestram fidem, Quid turbae est apud forum? quid illic hominum litigant? Tum annona cara est: quid dicam aliud nescio. Cur tu obsecro hic me solam? Quae est haec fabula? Eho Mysis, puer hic unde est? quisve huc attulit? Satin sanus es qui me id rogites? Quem igitur rogem? Qui hic neminem alium videam. Miror unde sit. Dictura es quod rogo? Au. Concede ad dexteram. Deliras: non tute ipse? Verbum si mihi Unum praeterquam quod te rogo faxis cave. Male dicis? Undest? Dic clare. A nobis. Attatae! Mirum vero impudenter mulier si facit Meretrix. Ab Andria est haec quantum intelligo. Adeon videmur vobis esse idonei In quibus sic illudatis? Veni in tempore. Propera adeo puerum tollere hinc ab ianua: Mane: cave quoquam ex istoc excessis loco. Di te eradicent: ita me miseram territas. Tibi ego dico annon? Quid vis? At etiam rogas? Cedo cuium puerum hic apposuisti? dic mihi. Tu nescis? Mitte id quod scio: dic quod rogo. Vestri. Cuius nostri? Pamphili. Hem, quid? Pamphili? Eho, annon est? Recte ego semper fugi has nuptias. O facinus animadvertendum. Quid clamitas? Quemne ego heri vidi ad vos afferri vesperi? O hominem audacem. Verum. Vidi Cantharam Suffarcinatam. Dis pol habeo gratiam Quum in pariundo aliquot affuerunt liberae. Ne illa illum haud novit cuius causa haec incipit. Chremes si positum puerum ante aedes viderit Suam gnatam non dabit? Tanto hercle magis dabit. Non hercle faciet. Nunc adeo ut tu sis sciens, Nisi puerum tollis iam ego hunc in mediam viam Provolvam: teque ibidem pervolvam in luto. Tu pol homo non es sobrius. Fallacia Alia aliam trudit; iam susurrari audio Civem Atticam esse hanc. Eho. Coactus legibus Eam uxorem ducet. Au obsecro an non civis est? Iocularium in malum insciens paene incidi. Quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis. Ausculta. Audivi iam omnia. Ain tu? haec omnia! Audivi, inquam, a principio. Audistine obsecro? Hem Scelera, hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi. Hic est ille: non te credas Davum ludere. Me miseram: nihil pol falsi dixi mi senex. Novi rem omnem: est Simo intus? Est. Ne me attigas Sceleste. Si pol Glycerio non omnia haec— Eho inepta nescis quid sit actum? Quid sciam? Hic socer est. Alio pacto haud poterat fieri Ut sciret haec quae voluimus. Praediceres. Paullum interesse censes ex animo omnia, Ut fert natura, facias an de industria?