Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium: Subvenite inopi. Otiose nunc iam ilico hic consiste. Quid respectas? nihil pericli est: nunquam dum ego adero hic te tanget. Ego istam invitis omnibus— Quamquam est scelestus non committet hodie unquam iterum ut vapulet. Aeschine audi: ne te ignarum fuisse dicas meorum morum; Leno ego sum. Scio. At ita ut usquam fuit fide quisquam optima. Tu quod te posterius purges hanc iniuriam mihi nolle Factam esse huius non faciam: crede hoc; ego meum ius persequar; Neque tu verbis solves unquam quod mihi re male feceris. Novi ego vestra haec: Nollem factum; iusiurandum dabitur te esse Indignum iniuria hac; indignis quum egomet sim acceptus modis. Abi prae strenue ac fores aperi. Ceterum hoc nihil facis. I intro iam nunc. At enim non sinam. Accede illuc Parmeno; Nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste. Hem, sic volo. Cave nunc iam oculos a meis oculis quoquam demoveas tuos: Ne mora sit si innuerim quin pugnus continuo in mala haereat. Istuc volo ergo ipsum experiri. Hem, serva: omitte mulierem. O facinus indignum! Geminabit nisi caves. Hei misero mihi! Non innueram: verum in istam partem potius peccato tamen. I nunc iam. Quid hoc rei est! regnumne Aeschine hic tu possides? Si possiderem ornatus esses ex tuis virtutibus. Quid tibi rei mecum est? Nihil. Quid? nostin qui sim? Non desidero. Tetigin tui quicquam? Si attigisses ferres infortunium. Qui tibi magis licet meam habere pro qua ego argentum dedi? Responde. Ante aedes non fecisse erit melius hic convicium; Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi Usque ad necem operiere loris. Loris liber? Sic erit. O hominem impurum! hicine libertatem aiunt aequam esse omnibus? Si satis iam debacchatus es leno audi si vis nunc iam. Egon debacchatus sum autem, an tu in me? Mitte ista, atque ad rem redi. Quam rem? quo redeam? Iamne me vis dicere id quod ad te attinet? Cupio; aequi modo aliquid. Vah! leno iniqua me non vult loqui. Leno sum, fateor, pernicies communis adolescentium; Periurus, pestis; tamen tibi a me nulla orta est iniuria. Nam hercle etiam hoc restat. Illuc quaeso redi quo coepisti, Aeschine. Minis viginti tu illam emisti; quae res tibi vertat male. Argenti tantum dabitur. Quid si ego tibi illam nolo vendere, Coges me? Minime. Namque id metui. Neque vendendam censeo, Quae libera est; nam ego liberali illam assero causa manu. Nunc vide utrum vis; argentum accipere, an causam meditari tari tuam? Delibera hoc dum ego redeo leno. Pro supreme Iupiter! Minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria. Domo me eripuit; verberavit; me invito abduxit meam: Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi. Ob malefacta haec tantidem emtam postulat sibi tradier. Verum enim, quando bene promeruit, fiat: suum ius postulat. Age iam cupio, si modo argentum reddat. Sed ego hoc hariolor; Ubi me dixero dare tanti, testes faciet ilico Vendidisse me: de argento somnium: mox; Cras redi. Id quoque possum ferre si modo reddat; quanquam iniurium est. Verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis, Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est. Sed nemo dabit: frustra has egomet mecum rationes puto.