Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo; atque etiam Bene dicat secum esse actum. Quid istuc, Sannio, est quod te audio Nescio quid concertasse cum hero? Nunquam vidi iniquius Certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit: Ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessi sumus. Tua culpa. Quid agerem? Adolescenti morem gestum oportuit. Qui potui melius qui hodie usque os praebui? Age, scis quid loquar? Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum. Hui! Metuisti; si nunc de tuo iure concessisses paululum, atque Adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime, Ne non tibi istuc foeneraret? Ego spem pretio non emo. Nunquam rem facies: abi: nescis inescare homines, Sannio. Credo istuc melius esse: verum ego nunquam adeo astutus fui Quin quicquid possem mallem auferre potius in praesentia. Age; novi tuum animum; quasi iam usquam tibi sint viginti minae, Dum huic obsequare. Praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum. Hem! Coëmisse hinc quae illuc veheres multa; navem conductam; hoc, scio, Animus tibi pendet. Ubi illinc, spero, redieris tamen hoc ages. Nusquam pedem. Perii hercle; hac illi spe hoc inceperunt. Timet: Inieci scrupulum homini. O scelera! illud vide Ut in ipso articulo oppressit. Emtae mulieres Complures; et item hine alia quae porto Cyprum. Nisi eo ad mercatum venio, damnum maximum est. Nunc si hoc omitto actum agam; ubi illinc rediero Nihil est; refrixerit res. Nunc demum venis? Cur passus? ubi eras? Ut sit satius perdere Quam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi. Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes? Hocine illo dignum est? hocine incipere Aeschinum? Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet? Labascit. Unum hoc habeo: vide si satis placet: Potius quam venias in periculum, Sannio, Servesne an perdas totum, dividuum face: Minas decem conradet alicunde. Hei mihi, Etiam de sorte nunc venio in dubium miser? Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi: Praeterea colaphis tuber est totum caput. Etiam insuper defrudat? nusquam abeo. Ut lubet. Numquid vis quin abeam? Immo hercle hoc quaeso, Syre; Ut ut haec sunt acta, potius quam lites sequar, Meum mihi reddatur; saltem quanti emta est, Syre. Scio te non usum antehac amicitia mea: Memorem me dices esse et gratum. Sedulo Faciam: sed Ctesiphonem video: laetus est De amica. Quid quod te oro? Paulisper mane.