Ubi ille est sacrilegus? Men quaerit? numquidnam effert? Occidi: Nihil video. Ehem, opportune; te ipsum quaero. Quid fit, Ctesipho? In tuto est omnis res: omitte vero tristitiam tuam. Ego illam hercle vero omitto qui quidem te habeam fratrem. O mi Aeschine, O mi germane; ah, vereor coram in os te laudare amplius, Ne id assentandi magis quam quo habeam gratum facere existimes. Age inepte; quasi nunc non norimus nos inter nos, Ctesipho. Hoc mihi dolet, nos paene sero scisse, et paene in eum locum Redisse ut si omnes cuperent nihil tibi possent auxiliarier. Pudebat. Ah, stultitia est istaec, non pudor. Tam ob parvulam Rem paene ex patria!—Turpe dictu. Deos quaeso ut istaec prohibeant. Peccavi. Quid ait tandem nobis Sannio? Iam mitis est. Ego ad forum ibo ut hunc absolvam: tu intro ad illam, Ctesipho. Syre, insta. Eamus; namque hic properat in Cyprum. Ne tam quidem; Quamvis etiam maneo otiosus hic. Reddetur; ne time. At ut omne reddat. Omne reddet: tace modo, ac sequere hac. Sequor. Heus, heus, Syre. Hem, quid est? Obsecro hercle, hominem istum impurissimum Quamprimum absolvitote; ne, si magis irritatus siet, Aliqua ad patrem hoc permanet, atque ego tum perpetuo perierim. Non fiet; bono animo es: tu cum illa te intus oblecta interim; Et lectulos iube sterni nobis, et parari caetera. Ego iam transacta re convertam me domum cum obsonio. Ita quaeso: quando hoc bene successit, hilarem hunc sumamus diem.