Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet? Quid fiat rogas? Recte edepol spero. Modo dolores, mea tu, occipiunt primulum. Iam nunc times, quasi nunquam affueris, nunquam tute pepereris. Miseram me, neminem habeo; solae sumus: Geta autem hic non adest; Nec quem ad obstetricem mittam; nec qui arcessat Aeschinum. Pol is quidem iam hic aderit; nam nunquam unum intermittit diem Quin semper veniat. Solus mearum miseriarum est remedium. E re nata melius fieri haud potuit quam factum est hera; Quando vitium oblatum est; quod ad illum attinet potissimum Talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia. Ita pol est ut dicis: salvus nobis Deos quaeso ut siet.