Bono animo fac sis, Sostrata; et istam, quod potes, Fac consolere. Ego Micionem, si apud forum est, Conveniam; atque ut res gesta est narrabo ordine. Si est facturus ut sit officium suum, Faciat: sin aliter de hac re est eius sententia, Respondeat mihi; ut quid agam quamprimum sciam.