Pro Di immortales, facinus indignum, Geta. Quid narras? Sic est factum. Ex illan familia Tam illiberale facinus esse ortum? O Aeschine, Pol haud paternum istuc dedisti. Videlicet De psaltria hac audivit: id illi nunc dolet Alieno: pater is nihili pendit. Hei mihi! Utinam hic prope adesset alicubi, atque audiret haec. Nisi facient quae illos aequum est, haud sic auferent. In te spes omnis, Hegio, nobis sita est. Te solum habemus: tu es patronus, tu parens: Ille tibi moriens nos commendavit senex. Si deseris tu, periimus. Cave dixeris. Neque faciam, neque me satis pie posse arbitror. Adibo. Salvere Hegionem plurimum Iubeo. Te quaerebam ipsum. Salve Demea. Quid autem? Maior filius tuus Aeschinus, Quem fratri adoptandum dedisti, neque boni Neque liberalis functus officium est viri. Quid istuc est? Nostrum amicum noras Simulum Atque aequalem? Quidni? Filiam eius virginem Vitiavit. Hem! Mane; nondum audisti, Demea, Quod est gravissimum. An quid est etiam amplius? Vero amplius; nam hoc quidem ferendum aliquo modo est: Persuasit nox, amor, vinum, adolescentia: Humanum est. Ubi scit factum, ad matrem virginis Venit ipsus ultro lacrimans, orans, obsecrans, Fidem dans, iurans se illam ducturum domum. Ignotum est; tacitum est; creditum est. Virgo ex eo Compressu gravida facta est: mensis hic decimus est. Ille bonus vir nobis psaltriam, si Dis placet, Paravit quicum vivat, illam deserit. Pro certon tu istaec dicis? Mater virginis In medio est; ipsa virgo; res ipsa: hic Geta Praeterea, ut captus est servorum non malus Neque iners, alit illas: solus omnem familiam Sustentat: hunc abduce, vinci; quaere rem. Immo hercle extorque, nisi ita factum est, Demea. Postremo non negabit: coram ipsum cedo. Pudet: nec quid agam neque quid huic respondeam Scio. Miseram me, differor doloribus. Iuno Lucina, fer opem: serva me, obsecro. Hem. Numnam illa quaeso parturit? Certe Hegio. Hem. Illaec fidem nunc vestram implorat, Demea: Quod vos vis cogit, id voluntate impetret. Haec primum ut fiant Deos quaeso ut vobis decet: Sin aliter animus vester est, ego, Demea, Summa vi defendam hanc atque illum mortuum. Mihi cognatus erat: una a pueris parvulis Sumus educti; una semper militiae et domi Fuimus; paupertatem una pertulimus gravem. Quapropter nitar, faciam, experiar, denique Animam relinquam potius quam illas deseram. Quid mihi respondes? Fratrem conveniam, Hegio: Is quod mihi de hac re dederit consilium id sequar. Sed Demea hoc tu facito, cum animo cogites Quam vos facillime agitis, quam estis maxime Potentes, dites, fortunati, nobiles, Tam maxime vos aequo animo aequa noscere Oportet, si vos vultis perhiberi probos. Redito: fient quae fieri aequum est omnia. Decet te facere. Geta duc me intro ad Sostratam. Non me indicente haec fiunt. Utinam hic sit modo Defunctum: verum nimia illaec licentia Profecto evadet in aliquod magnum malum. Ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam.