Nae ego homo sum infelix: primum fratrem nusquam invenio gentium: Praeterea autem dum illum quaero a villa mercenarium Vidi: is filium negat esse ruri: nec quid agam scio. Syre. Quid est? Men quaerit? Verum. Perii! Quin tu animo bono es. Quid hoc, malum, infelicitatis? nequeo satis decernere; Nisi me credo huic esse natum rei, ferendis miseriis. Primus sentio mala nostra; primus rescisco omnia; Primus porro obnuntio: aegre solus si quid fit fero. Rideo hunc: primum ait se scire; is solus nescit omnia. Nunc redeo: si forte frater redierit viso. Syre, Obsecro vide ne ille huc prorsus se irruat. Etiam taces? Ego cavebo. Nunquam hercle hodie ego istuc committam tibi; Nam me iam in cellam aliquam cum illa concludam: id tutissimum est. Age, tamen ego hunc amovebo. Sed eccum sceleratum Syrum. Non hercle hic quidem durare quisquam, si sic fit, potest. Scire equidem volo quot mihi sint domini: quae haec est miseria? Quid ille gannit? quid vult? quid ais bone vir? est frater domi? Quid, malum, Bone vir, mihi narras? Equidem perii. Quid tibi est? Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam Usque occidit. Hem, quid narras? Hem! vide, ut discidit labrum. Quamobrem? Me impulsore hanc emtam esse ait. Non tu eum rus hinc modo Produxe aibas? Factum: verum venit post insaniens: Nihil pepercit. Non puduisse verberare hominem senem, Quem ego modo puerum tantillum in manibus gestavi meis? Laudo, Ctesipho; patrissas: abi, virum te iudico. Laudas? Nae ille continebit posthac si sapiet manus. Fortiter. Perquam! quia miseram mulierem, et me servulum Qui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter! Non potuit melius: idem quod ego sensit te esse huic rei caput. Sed estne frater intus? Non est. Ubi illum quaeram cogito. Scio ubi sit; verum hodie nunquam monstrabo. Hem, quid ais? Ita. Diminuetur tibi quidem iam cerebrum. At nomen nescio Illius hominis; sed locum novi ubi sit. Dic ergo locum. Nostin porticum apud macellum hanc deorsum? Quidni noverim? Praeterito hac recta platea sursum: ubi eo veneris, Clivus deorsum versus est: hac te praecipitato: postea Est ad hanc manum sacellum; ibi angiportum propter est. Quonam? Illic ubi etiam caprificus magna est: nostin? Novi. Hac pergito. Id quidem angiportum non est pervium. Verum hercle. Vah, Censen hominem me esse? erravi. In porticum rursum redi: Sane hac multo propius ibis, et minor est erratio. Scin Cratini huius ditis aedes? Scio. Ubi eas praeterieris Ad sinistram hac recta platea: ubi ad Dianae veneris Ito ad dextram: priusquam ad portam venias apud ipsum lacum Est pistrilla et exadversum fabrica: ibi est. Quid ibi facit? Lectulos in sole ilignis pedibus faciendos dedit. Ubi potetis vos? Bene sane. Sed cesso ad eum pergere? I sane. Ego te exercebo hodie ut dignus es, silicernium. Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur. Ctesipho autem in amore est totus. Ego iam prospiciam mihi: Nam iam adibo, atque unumquicquid quod quidem erit bellissimum Carpam; et cyathos sorbilans paulatim hunc producam diem.