Ego in hac re nihil reperio quamobrem lauder tantopere, Hegio: Meum officium facio; quod peccatum a nobis ortum est corrigo: Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant, Sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules, Et ultro accusant: id quia non est a me factum agis gratias? Ah, minime: nunquam te aliter atque es in animum induxi meum. Sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eas, Micio, Atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri; Suspicionem hanc propter fratrem eius esse et illam psaltriam. Si ita aequum censes, aut si ita opus est facto, camus. Bene facis; Nam et illi animum iam relevabis, quae dolore ac miseria Tabescit; et tuo officio fueris functus: sed si aliter putas, Egomet narrabo quae mihi dixti. Immo ego ibo. Bene facis. Omnes quibus res sunt minus secundae magis sunt nescio quomodo Suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis; Propter suam impotentiam se semper credunt negligi; Quapropter te ipsum purgare ipsis coram placabilius est. Et recte et verum dicis. Sequere me ergo hac intro. Maxime.