Minime autem par erat prodi certamen. Nostris enim pulsis neque terra neque mari effugium dabatur victis, omniaque victoribus erant futura in incerto; cum illi, si superassent navibus, omnia tenerent, si inferiores fuissent, reliquam tamen fortunam periclitarentur. Simul illud grave ac miserum videbatur, perpaucos de summa rerum ae de salute omnium decertare; quorum si qui aut animo aut virtute cessisset, reliquis etiam esset cavendum, quibus pro se pugnandi facultas non fuisset. Haec superioribus diebus saepenumero Caesar suis exposuerat, ut hoc maiore animo contenderem, quod omnium salutem sibi commendatam viderent. Eadem suum quisque contubernalem, amicum, notum prosequens erat obtestatus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam proficisceretur. Itaque hoc animo est decertatum, ut neque maritimis nauticisque sollertia atque ars praesidium ferret, neque numero navium praestantibus multitudo prodesset, neque electi ad virtutem e tanta multitudine viri virtuti nostrorum possent adaequare. Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis eum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus. Reliquae propinquam fugam ad oppidum capiunt; quas protexerunt ex molibus atque aedificiis imminentibus et nostros adire propius prohibuerunt.