Hoc ne sibi saepius accidere posset, omni ratione Caesar contendendum existimavit ut insulam molemque ad insulam pertinentem in suam redigeret potestatem. Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat. Quo capto consilio cohortis X et levis armaturae electos, quosque idoneos ex equitibus Gallis arbitrabatur, in navigia minora scaphasque imponit; alteram insulae partem distinendae manus causa constratis navibus aggreditur, praemiis magnis propositus qui primus insulam cepisset. Ae primo impetum nostrorum pariter sustinuerunt: uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis navibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur. Sed ubi primum locis cognitis vadisque pertemptatis pauci nostri in litore constiterunt atque hos sunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore aequo institerant impetum fecerunt, omnes Pharitae terga verterunt. His pulsis custodia portus relicta navis ad litora et vicum applicarunt seque ex navibus ad tuenda aedificia eiecerunt.