Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimis ripis, quod in Nilum influebat, aberat autem ab regis castris milia passuum circiter VII. Rex cum hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis proelium impar inirent: nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat. Quae res incendit dolore milites equitesque nostros, quod tam diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur. Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis eis repentinoque aggere iniecto flumen transierunt. Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis collocarent: sed id frustra: namque ex ea fuga pauci ad regem refugerunt paene omni reliqua multitudine interfecta.