Caesar re praeclarissime gesta, cum subitum adventum suum iudicaret magnum terrorem Alexandrinis iniecturum, protinus victor ad castra regis pertendit. Haec cum et opere magno vallata et loci natura munita animadverteret confertamque armatorum multitudinem collocatam in vallo videret, laesos itinere ac proeliando milites ad oppugnanda castra succedere noluit. Itaque non magno intervallo relicto ab hoste castra posuit. Postero die castellum, quod rex in proximo vico non longe a suis castris munierat bracchiisque cum opere castrorum coniunxerat vici obtinendi causa, Caesar aggressus omnibus copiis expugnat, non quo id minore numero militum consequi difficile factu putaret, sed ut ab ea victoria perterritis Alexandrum protinus castra regis oppugnaret. Itaque eo cursu, quo refugientis Alexandrinos ex castello in castra sunt milites insecuti, munitionibus successerunt acerrimeque eminus proeliari coeperunt. Duabus ex partibus aditus oppugnationis nostris dabatur: una, quam liberum accessum habere demonstravi, altera, quae mediocre intervallum inter castra et flumen Nilum habebat. Maxima et electissima multitudo Alexandrinorum defendebat eam partem, quae facillimum aditum habebat; plurimum proficiebam in repellendis vulnerandisque nostris, qui regione fluminis Nili propugnabant: diversis enim telis nostri figebantur, adversi ex vallo castrorum, aversi ex flumine, in quo multae naves instructae funditoribus et sagittairis nostros impugnabant.