Septem sapientes, nomen quibus istud dedit Ssuperior aetas nec secuta sustulit, hodie in orchestram palliati prodeunt, quid erubescis tu, togate Romule, scaenam quod introibunt tam clari viri? nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque: quibus theatrum curiae praebet vicem. nostris negotis sua loca sortito data: campus comitiis, ut conscriptis curia, forum atque rostra separat ius 1 civium, una est Athenis atque in omni Graecia ad consulendum publici sedes loci, quam in urbe nostra sero luxus condidit, aedilis olim scaenam tabulatam dabat subito excitatam nulla mole saxea. Murena sic et Gallius: nota eloquar, postquam potentes nec verentes sumptuum nomen perenne crediderunt, si semel constructa moles saxeo fundamine in omne tempus conderet ludis locum: cuneata crevit haec theatri inmanitas: Pompeius hanc et Balbus et Caesar dedit Octavianus concertantes sumptibus. sed quid ego istaec? non hac de causa huc prodii, ut expedirem, quis theatra, quis forum, quis condidisset privas partes moenium: set ut verendos disque laudatos viros praegrederer aperiremque, quid vellent sibi. Pronuntiare suas solent sententias, quas quisque iam prudentium anteverterit. scitis profecto, quae sint; set si memoria rebus vetustis claudit, veniet ludius edissertator harum, quas teneo minus.