DELPHIS Solonem scripse fama est Atticum γνῶθι σεαυτόν, quod Latinum est: nosce te. multi hoc Laconis esse Chilonis putant. Spartane Chilon, sit tuum necne, ambigunt, quod iuxta fertur, ὄρα τέλοσ μακροῦ βίου, finem intueri longae vitae qui iubes. multi hoc Solonem dixe Croeso existimant. et Pittacum dixisse fama est Lesbium γίγνωσκε καιρόν: tempus ut noris, iubet. set καιρὸσ iste tempestivum tempus est. Bias Prieneus dixit οἱ πλεῖστοι κακοί, quod est Latinum, plures hominum sunt mali; set inperitos scito, quos dixit malos. μελέτη τὸ πᾶν, Periandri id est Corinthii, meditationem posse totum qui putat. ἄριστον μέτρον esse dicit Lindius Cleobulus: hoc est, optimus cunctis modus. Thales set ἐγγύα, πάρα δ' ἄτα protulit, spondere qui nos, noxa quia praes est, vetat. hoc nos monere faeneratis non placet. Dixi: recedam, legifer venit Solon.