Ausonius Pacato Proconsuli Scio mihi aput alios pro laboris modulo laudem non posse procedere, quam tamen si tu indulseris, ut ait Afranius in Thaide: maiorem laudem quam laborem invenero. quae lecturus es monosyllaba sunt, quasi quaedam puncta sermonum: in quibus nullus facundiae locus est, sensuum nulla conceptio, propositio, redditio, conclusio aliaque sophistica, quae in uno versu esse non possunt: set cohaerent ita, ut circuli catenarum separati, et simul ludicrum opusculum texui, ordiri maiuscula solitus: set in tenui labor, at non tenuis gloria,