Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis occurras, fronte obducta ceu Marsya victus, quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba? nos colaphum incutimus lambenti crustula servo. non erit hac facie miserabilior Crepereius Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus circumit et fatuos non invenit, unde repente tot rugae? certe modico contentus agebas vernam equitem, conviva ioco mordente facetiis et salibus vehemens intra pomeria natis. omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci sed fruticante pilo neglecta et squalida crura. quid macies aegri veteris, quem tempore longo torret quarta dies olimque domestica febris? deprendas animi tormenta latentis in aegro corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque inde habitum facies, igitur flexisse videris propositum et vitae contrarius ire priori. nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem Pacis et advectae secreta Palatia matris et Cererem (nam quo non prostat femina templo?) notior Aufidio moechus celebrare quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos. ‘Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum inde operae pretium, pingues aliquando lacernas, munimenta togae, duri crassique coloris et male percussas textoris pectine Galli accipimus, tenue argentum venaeque secundae, fata regunt homines, fatum est et partibus illis quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant, nil faciet longi mensura incognita nervi, quamvis te nudum spumanti Virro labello viderit et blandae adsidue densaeque tabellae sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος. quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus? haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti; computat, et cevet. ponatur calculus, adsint cum tabula pueri; numera omnibus in rebus: numerentur deinde labores, an facile et pronum est agere intra viscera penem legitimum atque illic hesternae occurrere cenae? servus erit minus ille miser qui foderit agrum, quam dominum; sed tu sane tenerum et puerum te et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas, vos humili adseculae, vos indulgebitis umquam cultori, iam nec morbo donare parati? en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis. Dic, passer, cui tot montis, tot praedia servas Apula, tot milvos intra tua pascua lassos? te Trifolinus ager fecundis vitibus implet suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis— nam quis plura linit victuro dolia musto?— quantum erat exhausti lumbos donare clientis iugeribus paucis? meliusne hic cum matre et casulis et conlusore catello cymbala pulsantis legatum fiet amici? improbus es cum poscis, ait. sed pensio clamat posce; sed appellat puer unicus ut Polyphemi lata acies per quam sollers evasit Vlixes; alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro, quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri et pedibus? durate atque expectate cicadas? Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto metiris pretio, quod ni tibi deditus essem devotusque cliens, uxor tua virgo maneret? scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris, et quae pollicitus, fugientem saepe puellam amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam signabat: tota vix hoc ego nocte redemi te plorante foris; testis mihi lectulus et tu, ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox. instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum coniugium in multis domibus servavit adulter. quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas? nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum, quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me? tollis enim et libris actorum spargere gaudes argumenta viri. foribus suspende coronas: iam pater es, dedimus quod famae opponere possis, iura parentis habes, propter me scribens heres, legatum omne capis nec non et dulce caducum. commoda praeterea iungentur multa caducis, si numerum, si tres implevero.’ Iusta doloris, Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert? ‘neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum, haec soli commissa tibi celare memento et tacitus nostras intra te fige querellas. nam res mortifera est inimicus pumice levis; qui modo secretum commiserat, ardet et odit, tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum, fuste aperire caput, candelam adponere valvis non dubitat, nec contemnas aut despicias quod his opibus numquam cara est annona veneni. ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’ O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur et canis et postes et marmora, claude fenestras, vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen, e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat: quod tamen ad cantum galli facit ille secundi, proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae finxerunt pariter libarius archimagiri carptores. quod enim dubitant componere crimen in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur baltea? nec derit qui te per compita quaerat nolentem et miseram vinosus inebriet aurem, illos ergo roges quidquid paulo ante petebas a nobis, taceant illi. sed prodere malunt arcanum, quam subrepti potare Falerni pro populo faciens quantum Saufeia bibebat, vivendum recte cum propter plurima tum est his idcirco ut possis linguam contemnere servi. praecipue causis, ut linguas mancipiorum contemnas, nam lingua mali pars pessima servi; deterior tamen hic qui liber non erit illis, quorum animas et farre suo custodit et aere. ‘Utile consilium modo, sed commune, dedisti, nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes deceptas? festinat enim decurrere velox flosculus angustae miseraeque brevissima vitae portio; dum bibimus, dum serta unguenta puellas poscimus, obrepit non intellecta senectus.’ Ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus stantibus et salvis his collibus: undique ad illos convenient et carpentis et navibus omnes qui digito scalpunt uno caput, altera maior spes superest; tu tantum erucis inprime dentem. gratus eris; tu tantum erucis inprime dentem. ‘Haec exempla para felicibus, at mea Clotho et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter, o parvi nostrique Lares, quos ture minuto aut farre et tenui soleo exorare corona, quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus a tegete et baculo? viginti milia faenus pigneribus positis, argenti vascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum. qui me cervice locata securum iubeant clamoso insistere circo; sit mihi praeterea curvus caelator, et alter qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec, quando ego pauper ero; votum miserabile, nec spes his saltem; nam cum pro me Fortuna vocatur, adfixit ceras illa de nave petitas, quae Siculos cantus effugit remige surdo.’