De hoc prope nihil est quod dicatur, nisi quod a patre appellatus Caesar ac deinceps in eius honore Augustus cum patre dicitur interemptus, cum Lollianus in locum Postumi subrogatus delatum sibi a Gallis sumpsisset imperium, fuit autem (quod solum memoratu dignum est) ita in declamationibus disertus ut eius controversiae Quintiliano dicantur insertae, quem declamatorem Romani generis acutissimum vel unius capitis lectio prima statim fronte demonstrat.