Si quis umquam proscriptus est a praefecto urbi, non libenter accepit. ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudi potius datur quam reprehensione sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit. absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per ditissimos editores. fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam. iusserat enim ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhibere nonis idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis, lavacra mixta summovit. mores matronarum composuit diffluentes et iuvenum nobilium, sacra Serapidis a vulgaritate Pelusiae fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos, quod ille purgavit.