Erat mos iste Antonino ut omnia crimina minore supplicio quam legibus plecti solent puniret, quamvis nonnumquam contra manifestos et gravium criminum reos inexorabilis permaneret. capitales causas hominum honestorum ipse cognovit, et quidem summa aequitate, ita ut praetorem reprehenderet, qui cito reorum causas audierat, iuberetque illum iterum cognoscere, dignitatis eorum interesse dicens ut ab eo audirentur qui pro populo iudicaret, aequitatem autem etiam circa captos hostes custodivit, infinitos ex gentibus in Romano solo conlocavit, fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit, suis pluvia impetrata cum siti laborarent. Voluit Marcomanniam provinciam, voluit etiam Sarmatiam facere et fecisset, nisi Avidius Cassius rebellasset sub eodem in Oriente; atque imperatorem se appellavit, quae de mariti valetudine desperaret. alii dicunt ementita morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, cum divum Marcum appellasset. et Antoninus quidem non est satis motus defectione Cassii nec in eius affectus saevit.