Hadriano Baiis absumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias esset profectus, relictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor edidit munus, post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est et eum habita deliberatione velle se dixit, his ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et sevirum turmis equitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renitentem ornavit et in collegia sacerdotum iubente senatu recepit, secundum etiam consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit. per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et cum formandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset, studia cupidissime frequentavit. Post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extra urbem proconsulari addito iure quintae relationis. tantumque apud Pium valuit ut quemquam sine eo facile promoverit. erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non deessent qui aliqua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Valerius Homollus, qui, cum Lucillam matrem Marci in viridiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit, illa nunc rogat, ut diem tuum claudas et filius imperet. quod omnino apud Pium nihil valuit; tanta erat Marci probitas et