Tutores saepissime dedit, disciplinam civilem non aliter tenuit quam militarem, senatores et equites Romanos semper in publico togatos esse iussit, nisi si a cena reverterentur, ipse, cum in Italia esset, semper togatus processit, ad convivium venientes senatores stans excepit semperque aut pallio tectus discubuit aut toga. summa diligentia in dies vehicula cum ingentibus sarcinis urbem ingredi prohibuit. sederi equos in civitatibus non sivit. ante octavam horam in publico neminem nisi aegrum lavari passus est. ab epistulis et a libellis primus equites Romanos habuit, eos quos pauperes et innocentes vidit sponte ditavit, quos vero calliditate ditatos, etiam odio habuit. sacra Romana diligentissime curavit, peregrina contempsit. pontificis maximi officium peregit, causas Romae atque in provinciis frequenter audivit, adhibitis in consilio suo consulibus atque praetoribus et optimis senatoribus. Fucinum lacum emisit, quattuor consulares per omnem Italiam iudices constituit, quando in Africam venit, ad adventum eius post quinquennium pluit, atque ideo ab Africanis dilectus est.