Vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stuppae, atque anabolicas species aeternas constituit, thermas in Transtiberina regione Aurelianus facere paravit hiemales, quod aquae frigidi-oris copia illic deesset, forum nominis sui in Ostiensi ad mare fundare coepit, in quo postea praetorium publicum constitutum est. amicos suos honeste ditavit et modice, ut miserias paupertatis effugerent et divitiarum invidiam patrimonii moderatione vitarent. vestem holosericam neque ipse in vestiario suo habuit neque alteri utendam dedit, et cum ab eo uxor sua peteret, ut unico pallio blatteo sedeo uteretur, ille respondit, Absit ut auro fila pensentur. libra enim