Omina imperii Tacito haec fuerunt: fanaticus quidam in Templo Silvani tensis membris exclamavit, Tacita purpura, tacita purpura, idque septimo; quod quidem postea omini deputatum est. vinum, quo libaturus Tacitus fuerat in templo Herculis Fundani, subito purpureum factum est. vitis, quae uvas Aminnias albas ferebat, eo anno quo ille imperium meruit purpureas tulit. facta sunt. mortis omina haec fuerunt: patris sepulchrum disruptis ianuis se aperuit, matris umbra se per diem et Tacito et Floriano velut viventis obtulit, nam diversis patribus nati ferebantur, in larario di omnes seu terrae motu seu casu aliquo conciderunt. imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex summo fastigio in lectulo posita sine hominis cuiuspiam manu deprehensa est. sed quousque ultra progredimur? sunt a quibus ista dicantur. nos ad Probum et ad Probi gesta insignia reservemus.