Prodigia eius imperio et publice et privatim haec facta sunt: crinita stella apparuit. vestigia deorum in foro visa sunt exeuntia. et ante bellum desertorum caelum arsit. et repentina caligo ac tenebra in Circo kalendis Ianuariis oborta; et ante lucem fuerant etiam incendiariae aves ac dirae, de Palatio ipse ad Caelium montem in Vectilianas aedes migravit, negans se in Palatio posse dormire. Ianus geminus sua sponte apertus est, et Anubis simulacrum marmoreum moveri visum est. Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies. bubo etiam supra cubiculum eius deprehensa est tam Romae quam Lanuvii. ipse autem prodigium non leve sibi fecit; nam cum in gladiatoris occisi vulnus manum misisset, ad caput sibi detersit, et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatores non togatos ad munus convenire, quod funeribus solebat, ipse in pullis vestimentis praesidens. galea eius bis per portam Libitinensem elata est. Congiarium dedit populo singulis denarios septingenos vicenos quinos, circa alios omnes parcissimus fuit, quod luxuriae sumptibus aerarium minuerat. circenses multos addidit ex libidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret.