At vigil isdem ardet furiis Gradivus et acri corde tumet nec invenit; ire placet tandem sternere si Minyas magnoque rependere luctu regis pacta queat Graiamque impulit hinc currus, monstrum inrevocabile belli concutiens, Scythiaeque super tentoria sistit. protinus e castris fugit sopor: excita tela, turbatique coire fama movet, rate quae sacra vulgabat Achivos advenisse sui repetentes quos malus hospitio iunctaque ad foedera dextra luserit Aeetes atque in sua traxerit arma. Ergo, consiliis dum nox vacat alta movendis, legatos placet ire duces, mandataque Perses edocet, adfari Minyas fraudemque tyranni ut moneant. quinam hinc animos averterit error? se primum Haemoniis hortatum ea vellera terris reddere et exuvias pecudis dimittere sacrae: hinc odium et tanti venisse exordia belli. quin potius dextramque suam suaque arma sequantur, aut remeent; neque enim Aeetae promissa fidenque esse loco; abstineant alienae non illos ideo per maris. ignotis quid opus concurrere nec quos oderis? haec medio Perses dum tempore mandat, aureus effulsit sponte sua strepuere tubae. Mars saevus ab 'hostis io' conclamat equis, 'agite ite, ac simul hinc Colchos, hinc fundit in aequora Persen. tunc gens quaeque voxque dei pariter pugnas audita per omnes. Hinc age Riphaeo quos videris orbe furores, Musa, mone, quanto Scythiam molimine Perses concierit, quis fretus equis per bella virisque. verum ego nec numero memorem nec nomine cunctos mile vel ora movens; neque enim plaga gentibus ulla ditior: aeterno quamnquam Maeotia pubes Marte cadat, pingui numquam tamen ubere defit, quod geminas ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes. Miserat ardentes, mox ipse secutus, Alanos Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis, pacta quod Albano coniunx nescius heu, quanti thalamos ascendere monstri arserit atque urbes maneat qui terror Achaeas. gratior proxima Bisaltae sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter oris progenuit viridem Myracen Tibisenaque iuxta ostia, semifero (dignum si credere) captus corpore, nec nymphae geminos exhorruit angues. cuncta phalanx insigne Iovis caelataque gestat tegmina disperses trifidis ardoribus ignes; nec primus radios, miles Romane, corusci fulminis insuper auratos collegerat ipse dracones, matris Horae specimen, congruit et tereti serpens dat vulnera gemmae. tertius unanimis veniens cum milibus Auchus Cimmerias ostentat opes, cui candidus olim crinis inest, natale decus; dat longior aetas iam spatium; triplici percurrens tempora nodo demittit sacro geminas a vertice vittas. Datin Achaemeniae misit in arma Daraps, Gangaridum, potaque Gerus quos efferat unda, quique lacum cinxere Bycen. non defuit Anxur, non Rhadalo cum fratre Sidon, Acesinaque omine fatidicae Phrixus movet agmina cervae. ipsa comes, saetis fulgens et cornibus aureis, ante aciem celsi vehitur gestamine conti maesta nec in saevae movit et Hylaea supplex cum gente Syenen impia germani praetentans volnera Perses. densior haut usquam nec celsior extulit ullas silva trabes, fessaeque prius rediere sagittae quin et ab Hyrcanis Titanius expulit antris Cyris in arma viros, plaustrisque ad proelia cunctas Coelaletae est et puer e primo torquens temone cateias. linquitur abruptus pelago Tyra, linquitur et mons Ambenus et gelidis pollens Ophiusa venenis. degeneresque ruunt Sindi glomerantque paterno crimine nunc etiam metuentes verbera turmas. hos super aeratam Phalces agit aequore nubem cum fremitu, densique levant vexilla Coralli, barbaricae quis signa rotae ferrataque dorso forma suum truncaeque Iovis simulacra columnae; proelia nec rauco curant incendere cornu, indigenas sed rite duces et prisca suorum facta ast ubi Sidonicas inter pedes aequat illinc iuratos in se quos, duce Teutagono, crudi mora corticis armat aequaque nec ferro brevior nec rumpia ligno. nec procul albentes gemina ferit aclyde parmas, hiberni qui terga Novae eruit et tota non audit Alazona ripa. quosque Taras niveumque te quoque venturis, ingens Ariasmene, saeclis tradiderim, molem belli lateque ferentem undique falcatos deserta per aequora currus. insequitur Drangaea Caspiadae, quis turba canum non segnius acres exilit ad lituos pugnasque capessit eriles. inde etiam par mortis honos, tumulisque recepti inter avos positusque virum; nam pectora ferro terribilesque innexa iubas ruit agmine nigro latratuque ianua vel superas Hecates comitatus in auras. ducit ab Hyrcanis vates sacer agmina lucis Vanus; eum Scythiae iam tertia viderat aetas magnanimos Minyas Argoaque vela canentem. illius et dites monitis spondentibus Indi et centumgeminae Lagea totaque Riphaeo Panchaia rapta triumpho. discolor hastatas effudit Hiberia turmas, quas Otaces, quas Latris agunt et raptor amorum Neurus, et expertes canentis Iazyges namque ubi iam viresque †aliaet† notusque arcus magnanimis mos iura pati, dextra sed carae occumbere prolis ense dato; rumpuntque moras natusque parensque, ambo animis, ambo miseri tam fortibus actis. hic et odorato Cessaeaeque manus, et qui tua iugera nondum eruis, ignotis insons Arimaspe metallis, doctus et Auchates patulo vaga vincula gyro spargere et extremas laqueis adducere turmas. non ego sanguineis gestantem tympana bellis Thyrsageten pellibus et nexas viridantem fama, ducem Iovis et Cadmi de sanguine Bacchum hac quoque turiferos, felicia regna, Sabaeos, hac Arabas fudisse manu; cum vada, Thyrsagetas illis omnis adhuc veterum tenor et sacer aeris pulsus et eoae memoratrix tibia pugnae. iungit opes Emoda Exomatae Torynique et flavi crine Satarchae: mellis honor Torynis, ditant sua mulctra Satarchen, Exomatas venatus alit, nec clarior ullis arctos equis; abeunt Hypanin fragilemque per undamn tigridis aut saevae profugi cum prole leaenae, maestaque suspectae mater stupet aggere ripae. impulit et dubios Phrixei velleris ardor Centoras et diros magico terrore Choatras. omnibus in superos saevus sonor, monstrificae: nunc vere novo compescere frondes, nunc subitam trepidis Maeotin solvere plaustris. maximus hos inter Stygia venit arte Coastes; sollicitat nec Martis amor, sed fama Cytaeae virginis et paribus spirans Medea venenis. gaudet Averna palus, gaudet iam nocte quieta portitor et tuto ibant et geminis aequantes cornibus alas Balloniti comitumque celer mutator equorum Moesus et ingentis frenator Sarmata conti. nec tot ab extremo fluctus agit aequore nec sic fratribus adversa Boreas respondet aut is apud fluvios volucrum canor, tunc lituum concentus milia, quot foliis, quot fioribus incipit annus. ipse rotis gemit ictus nutat humus, quatit ut saevo cum fulmine Iuppiter atque imis Typhoea Prima tenent illinc patriis Absyrtus in armis et gener ingentesque inter sua milia reges. at circa Aesoniden Danaum manus ipsaque Pallas aegide terrifica, quam nec dea lassat habendo nec pater horrentem colubris vultuque tremendam Gorgoneo; nec semineces tempus adhuc, primasque sinit concurrere pugnas. impulit hos contra Mavors pater et mala leti Gaudia Tisiphoneque caput per nubila tollens ad sonitum litui mediaque altissima necdum clara Illi ubi consertis iunxere agmina virque virum galeis adflavit adactis, continuo hinc obitus perfractaque caedibus arma corporaque, alternus cruor alternaeque ruinae; volvit ager galeas et thorax erigit sanguineos; hinc barbarici glomerantur ovatus, hinc gemitus, mixtaeque virum cum pulvere vitae. Caspius Aeaeum abstulit; hinc missilibus; rapit ille necem praedamque relinquit, nec sociis iam cura viri. Dipsanta Caresus Strymonaque deicit; Albani cadit ipse Cremedonis iamque latet currusque super turmaeque feruntur. Processere Melas et Idasmenus; ante Melas, levis ast abies elusit utrumque. ensibus inde cassidis ima Melas; infracta est vulnere cervix. mixta perit virtus: aut cui fata Tyres. dum sibila respicit Iron cuspidis Viderat Hyrcanos paribus discurrere fratres Castor equis, pater armento quos dives ab omni nutrierat fatisque tum magis atque magis peditem candore notato Tyndariden incendit amor, simul obvius hastam pectus in adversum... iacit † constitit nube pater prensisque equitem cognovit habenis. at pariter luctuque furens visuque Medores Tyndariden petit et superos sic voce precatur: 'hunc age vel caeso comitem me reddite fratri, primus et hic nostra sonipes cadat credita qui misero non rettulit arma parenti meque venit contra captivaque terga ministrat.' dixerat; Actaei sed eum prior hasta Phaleri deicit; ad socias sonipes citus effigit alas. Quis tibi fatales umquam metuisset Amyclas Oebaliamque manum, tot, Rhyndace, montibus inter diviso totidemque fretis? cadit impiger una inguine transfosso clari Taulantis alumnus semidea genetrice Tages, cui plurima silvis pervigilat materna soror cultusque laborat. tenuia non ilium candentis non auro depicta chlamys, non flava galeri caesaries pictoque iuvant subtegmine bracae. ianque novus mediae stupefacta per agmina pugnae vadit eques densa spargens hastilia dextra, fulmineumque viris †profundis† huc alternus et huc; cum saevior ecce iuventus Sarmaticaeque coire semiferi; riget his molli lorica catena; id quoque tegmen equis; at equi et caput ingentem campis hostilibus umbram fert abies obnixa genu vaditque virumn vi, vadit equum, docilis relegi atque iterum medios non altior ire per hostes. orbibus hos rapidis mollique per aequora Castor anfractu levioris equi deludit anhelos immemoresque mori; sed non isdem artibus aeque concurrunt ultroque ruunt in funera Colchi. Campesus impacta latus inter et ilia quercu tollitur ac mediam moriens descendit Oebasus infestum summisso poplite Phalcen evasisse ratus laevum per luminis orbem transigitur; tenerae contra autem geminis fidens thoracibus ictum sustinet nequiquam; iam cuspis inest, nec fragmina curat Ambenus et trunco medium subit seminecem Taxes Hypanin vehit atque remissum pone trahit fugiens et cursibus exuit hastam; dumque recollectam rursus locat, inruit ultro turbatumque Lacon et adhuc invadit inermem. impulit adverso praeceps equus Onchea conto nequiquam totis revocantem viribus armos in latus: accedit sonipes, accedit et ipse frigidus: arma cadunt, rorat procul ultima cuspis; qualem populeae fidentem nexibus umbrae siquis avem summi deducat ab aere ante manu tacita cui plurima crevit harundo; illa dolis viscoque super correpta sequaci implorat ramos atque inrita concitat alas. Parte alia infestis (nam fors ita iunxit Styrus adest, laetusque virum cognoscit Anausis, et prior 'en cuius thalamis Aeetia virgo dicta manet nostrosque feret qui victor amores. non', ait, tum simul adversas conlatis cursibus hastas coniciunt; fugit adductis Albanus habenis saucius atque datum leto non sperat Anausin, nec videt. ille autem telo moribundus adacto 'ad soceros pactaeque sinus en coniugis' inquit, 'Styre, fugis, vulnus referens, quod carmine nullo sustineat nullisque levet Medea venenis.' dixerat, extremus cum lumina corripit error, voxque repressa gelu percussaque vertice tellus. Hinc animos acies auget, magnoque doloris turbine Gesandrum Mavors rapit: ille morantes increpat et stricto sic urget 'nempe omnes cecidere senes, nempe omnis ademptus ante pater. quae vos subito tam foeda senectus corripuit fregitque animos atque abstulit iras? aut mecum mediam, iuvenes, agite ite per urbem Argolicamque manum aut cars occumbite natis.' inruit et patrias coeptis ferus advocat umbras: 'sancte mihi Vorapte pater, tua pectora nato suggere nunc animamque parem, si fata peroso tarda tibi turpesque moras non segnius ipsi paruimus parvique eadem haec ait, auditusque Erebo. tunc corripit ensem turbidus et furiis ardens quatit arma paternis. indigenis sacratus aquis magnique sacerdos Phasidis Arctois Aquites errabat in armis (populeus cui frontis tempora nectuntur ramo), te, Cyrne, parentis immemorem durae cupiens abducere pugnae; iamque omnes impune globos diversaque lustrans agmina non usquam natum videt, vociferans, iterum belli diversa peragrat, lancea caeruleas circum strepit incita vittas. opprimit admissis ferus hunc Gesander habenis. ille manum trepidans atque inrita sacra tetendit 'te' que 'per hanc', inquit, 'genitor canitiem, compesce minas et si tibi natus, parce meo.' dixit. contra sic victor adacto ense refert: quem mihi reris adhuc, ipse hac occumbere dextra maluit atque ultro segnes abrumpere metas. et tibi si pietas nati, si dextra fuisset, haut medii precibus tereres praeda future canum. iuveni sors pulchrior omnis: et certasse manu decet et caruisse sepulchre.' dixerat; ille deos moriens caelumque precatur, dextera ne misero talis foret obvia nato. Te quoque, Canthe, tui non inscia funeris Argo flevit ab iam Scythicos miserande sinus, iam Phasidis amnem contigeras, nec longa dies, ut capta videres vellera et Euboicis patrios de montibus ignes. ilium, ubi congress submit Gesander iniquo, territat his: 'tu, qui faciles hominumque putasti has, Argive, domos, alium hic miser aspicis annum altricemque nivem festinaque taedia vitae. non nos aut levibus componere bracchia novimus aut ventos opus exspectare ferentes; imus equis, qua vel tumida fremit Hister aqua; nec moenia nobis vestra placent: feror arctois nunc liber in arvis cuncta tenens, mecum omnis amor, iacturaque plaustri sola, nee hac longum victor potiere rapina. ast epulae quodcumque pecus, quaecumque ferarum. mitte Asiae, mitte Argolicis mandata colonis, ne trepident; Martis agros, ubi tam saevo progeniem natosque rudes, ubi copia tanta viris. sic in patriis bellare pruinis praedarique iuvat, talemque hanc accipe dextram.' dixit, et Edonis concitat; it letifer aera chalybs. trepidus super advolat Idas ac simul Oenides pariterque Menoetius Bebrycio propius at vero ingentem Telamon procul extulit orbem exanimem te, Canthe, tegens; ceu saeptus in arto dat catulos post terga leo, sic comminus astat Aeacides gressumque tenet contraque ruentem septeno validam circumfert tegmine molem. nec minus hinc urget Scythiae manus armaque quisque sibi et Graio poenam de corpore poscens. arduus inde labos, medioque in corpore pugna conseritur. magno veluti cum turbine ipsius Aeoliae frangunt in limine venti, quem pelagi rabies, quem nubila, quemque sequatur ille dies: obnixa virum sic comminus haeret pugna, nec arrepto ut bovis dat famulis, tendunt illi tractuque vicissim taurea terga dormant, pingui fluit unguine talis utrimque labos, raptataque limite in arto membra viri miseranda meant: hi tendere contra, hi contra, alternaeque virum non cedere dextrae. hinc medium Telamon Canthum rapit, hinc tenet ardens colla viri et molles galeae Gesander habenas, insonuit quae ille iterum in clipei septemplicis improbus orbem arietat et quem manus a tergo socium rapit atque receptum virginis Euryales curru locat. advolat ipsa ac simul Haemonidae, Gesandrumque omnis in unum it manus. ille novas acies et virginis arma ut videt, 'has etiam contra bellabimus?' inquit; 'heu pudor.' inde Lycen ferit ad confine papillae, inde Thoen, qua pelta vacat; iamque ibat in Harpen vixdum et labentis cum regina gravem nodis auroque securem congeminans partem capitis galeaeque ferinae dissipat. hic pariter telorum immanis in unum it globus; ille diu coniectis sufficit hastis, quin etiam gravior nutuque carens exterruit Idam; tunc ruit ut montis latus aut ut machina muri, quae scopulis trabibusque diu confectaque flammis procubuit tandem Ecce locum tempusque ratus iamque et sua posci proelia, falcatos infert Ariasmenus axes saevaque diffundit socium iuga protinus omnes Graiugenas, omnes rapturus ab agmine Colchos. qualiter exosus Pyrrhae genus aequora rursus Iuppiter atque omnes fluvium si fundat habenas, ardua Parnasi lateant iuga, cesserit piniger et mersis decrescant rupibus Alpes: diluvio tali paribusque Ariasmenus urget excidiis nullo rapiens discrimine currus. aegida tum primum virgo spiramque Medusae ter centum saevis squalentem sustulit hydris, quam soli vidistis equi. pavor occupat ingens excussis in terga viris, diramque retorquent in socios non sponte luem. tunc ensibus uncis implicat et trepidos lacerat discordia currus. Romanas veluti saevissima cum legiones Tisiphone regesque movet, quorum agmina pilis, quorum aquilis rura colunt, idem lectos ex omnibus agris miserat infelix non haec ad proelia Thybris: sic modo concordes externaque fata petentes Palladii funera concurrunt dominis revocantibus axes. non tam foeda virum Laurentibus agmina terris eiecere noti, Libyco nec talis imago litore, cum fractas involvunt aequora hinc biiuges, illinc artus quos radii, quos frena secant, trahiturque trahitque currus caede madens, atroque in pulvere regum viscera haud usquam tela, sed implicitos miseraque in peste revinctos confodiunt ac forma necis non altera surgit, quam cervos ubi non Umbro venator edaci, non penna petit, haerentes sed cornibus altis invenlt et caeca constrictos excipit ipse recollectis audax Ariasmenus armis desilit; illum acies curvae secat undique falcis partiturque in iuga Circaeos tetigit non amplius agros. Talia certatim Minyae sparsique Cytaei funera miscebant campis Scythiamque premebant, cum Iuno Aesonidae non hanc ad vellera cernens esse viam nec sic reditus regina parandos extremam molitur consilia ac saevas increpat et seris cuius flammiferos videt inter regia pascua Tartaream proflantes pectore noctem. haec etenim Minyas ne iungere Marte peracto monstra satis iubeat Cadmei dentibus hydri, ante diem timet sola virgine, nocturnis qua nulla potentior aris. illius adfatus sidera fixa pavent et avi stupet orbita Solis. mutat agros fluviumque vias, suus alligat ignis cuncta, sopor recolit fessos aetate parentes datque alias sine lege colus. hanc maxima Circe terrificis mirata modis, hanc advena Phrixus, quamvis Atracio lunam spumare veneno sciret et Haemoniis agitari cantibus umbras. ergo opibus magicis et virginitate tremendam Iuno duci sociam coniungere quaerit Achivo. non aliam tauris videt et nascentibus armis quippe parem nec quae medio nullum mente nefas, nullos quid si caecus amor saevusque accesserit ignis? hinc Veneris thalamos semperque recentia sertis tecta petit. visa iamdudum prosilit altis diva toris volucrumque exercitus omnis Amorum. ac prior hanc adgreditur veros metuens aperire timores. 'in manibus spes nostra tuis omnisque potestas nunc' ait; 'hoc etiam magis adnue vera durus ut mens mihi non eadem Iovis atque adversa nullus honor thalamis flammaeve in nocte priores. da, ornatusque tuos terra caeloque potentes.' sensit diva dolos iam pridem sponte requirens Colchida et invisi genus omne excindere Phoebi. tum vero optatis potitur, nec passa precari ulterius dedit acre cingula, non pietas quibus aut custodia famae, non pudor, at contra levis et festina cupido adfatusque mali et metus et demens alieni 'omne' ait 'imperium natorumque arma meorum cuncta dedi; quascumque libet nunc concute mentes.' Cingitur arcanis Saturnia laeta venenis, atque hinc virgineae venit ad penetralia sedis Chalciopen fulsit ab invita numen protinus atque ingens Aeetida perculit horror. 'ergo nec ignotis Minyas huc fluctibus' inquit 'advenisse, soror, nec nostro sola parenti scis socias iunxisse manus? at cetera muros turba tenet fruiturque virum caelestibus armis, tu thalamis ignava fixa domo? tales quando tibi cernere reges?' illa nihil contra; nec enim dea passa manumque implicat et rapidis mirantem passibus aufert. ducitur infelix ad moenia summa futuri nescia virgo mali et falsae lilia per vernos lucent velut alba colores praecipue, quis vita brevis totusque parumper floret honor, fuscis et iam Notus imminet alis. hanc residens altis Hecate Perseia flebat et has imo referebat pectore voces: 'deseris heu nostrum nemus aequalesque catervas, a misera, ut Graias haut sponte vageris ad urbes, non iniussa magna fugae monumenta dabis, spernere nec usquam mendaci captiva viro, meque ille magistram sentiet et raptu famulae doluisse pudendo.' dixerat. ast illae murorum extrema capessunt defixaeque virum lituumque fragoribus horrent, quales instanti nimborum frigore maestae succedunt ramis haerentque Iamque Getae, iamque omnis Hiber Drangaeaque strage cadit legio et latis prosternitur arvis. semineces duplicesque inter sua tela suosque inter equos saevam misero luctamine versant congeriem et longis victores patrium contra paeana Geloni congeminant; eadem redeunt mox gaudia victis, qua Quis tales obitus dederit, quis talia facta, dic age, tuque feri Absyrtus clipei radiis curruque coruscus Solis avi, cuius vibrantem cernere nec galeam gentes potuere minantem, sed trepidae redeunt et verso vulnera tergo accipiunt magnisque fugam clamoribus augent, proterit impulsu gravis agmina corporaque altis sternit equis gemitusque premit spirantis acervi. nec levior comitatur Aron, horrentia cuius discolor arma super squalentesque aere lacertos barbarica chlamys ardet implet equum, qualis quem Venus inlustri gaudet producere caelo. at dispulerant Colchos fraude nova stabula et furtis adsuetus inultis depopulare greges, frontem cum cornibus auxit hispidus inque dei latuit terrore Lycaei: hac tunc attonitos facie defixerat hostes. quem simul ac nota vidit Aron, 'pavidos te' inquit 'nunc rere magistros et stolidum petiisse pecus? non pascua nec bos hic tibi; nocturnis mitte haec simulacra rapinis neve deum mihi finge; deus quoque consere dextram.' sic ait, intentaque adiutum missile planta derigit et lapsis patuerunt vulnera villis. nec minus Aeolii proles Aeetia Phrixi fertur et ipsa furens ac se modo laeta Cytaeis agminibus, modo cognatis ostentat Achivis. atque hos in medio duri discrimine belli laudibus inque ipsis gaudens ubi vidit Iason, 'macte' ait 'o nostrum genus et iam certa propago Aeoliae nec opina domus; sat dona fero, satis hoc visu quaecumque rependo.' dixit et in Sueten magnique in fata Ceramni emicuit clipeumque rotans hunc poplite caeso deicit, ilium aperit lato per pectus hiatu. Argus utrumque ab equis ingenti porrigit auso et Zacorum et Phalcen, sanguinis ille globos effusaque viscera gestat barbarus et cassa stridens dat Calais Barisanta neci semperque propinquas Riphea venali comitantem sanguine pugnas, centum lecta pactus equos; crudelis; tandem dulces iam cassus in auras respicit ac nulla caelum reparabile gaza. labitur tunc quoque materna velatus harundine Peucon. at genetrix implevit plangore lacus natumque vocavit, iam non per ripas, iam stagna nec in medio truncantem marmore cervos. Eurytus Exomatas agit aequore. Nestoris hastae immoritur primaevus nutrimenta patri, brevibusque ereptus at Latagum hunc fugit, ingentem subiti cum sanguinis vidit et extremo lucentia pectora ferro. Ecce autem muris residens Medea paternis singula dum magni lustrat certamina belli atque hos ipsa procul densa in caligine reges agnoscit quaeritque alios Iunone magistra, conspicit Aesonium huc oculos sensusque refert animumque faventem, nunc quo se raperet, nunc ante videns, quotque unus equos, quot funderet errantesque quaque iterum tacito sparsit vaga lumina vultu aut fratris quaerens aut pacti coniugis arma, saevus ibi miserae solusque occurrit Iason. tunc his germanam adgreditur, ceu nescia, dictis: 'quis, precor, hic, toto iamdudum fervere campo quem tueor quemque ipsa vides? nam te quoque tali attonitam virtute reor.' contra aspera Iuno reddit agens stimulis ac diris fraudibus urget: 'ipsum' ait 'Aesoniden cernis, soror, aequore tanto debita cognati repetit qui vellera Phrixi, nec nunc laude prior aspicis, ut Minyas inter proceresque Cytaeos emicet effulgens quantisque insultet acervis; et iam vela dabit, iam litora nostra relinquet, Thessaliae felicis rura petens. tantum effata magis campis intendere suadet, dum datur, ardentesque viri percurrere pugnas; at impulit ora sub excelso iamdudum vertice coni saeva micant, cursuque ardescit, nec tibi, Perse, nec tibi, virgo, iubae laetabile sidus Achivae, acer ut autumni ab Iove fatales ad regna nec sua Crethiden latuit dea, vimque recentem sentit agi membris ac se super agmina tollit, quantus ubi ipse gelu magnoque incanuit imbre Caucasus et summas abiit hibernus in arctos. tunc vero, stabulis qualis leo saevit opimis luxurians sic neque parte ferox nec caede moratur in una turbidus ense, modo infesta rarescunt cuspide pugnae. tunc et terrificis undantem et Geticum Priona ferit; caput eripit Auchi †brachiaque† At genitus Iove complerat sua fata Colaxes; iamque pater maesto contristat sidera vultu talibus aegra movens nequiquam pectora curis: 'ei mihi, si durae natum subducere sorti moliar frater adhuc Amyci maerens turba fremant, quin habeat sua quemque dies cunctisque negabo, quae mihi.' supremos misero sic fatus honores congerit atque animis moriturum ingentibus implet. ille volat campis immensaque funera miscet per cuneos, velut hiberno proruptus ab arcu imber agens donec ab ingenti bacchatus vertice montis frangitur inque novum paulatim deficit amnem. talis in extremo proles Iovis et nunc magnanimos nunc Arinen Olbumque notat; et desertus equo Thydrum pedes exigit Phasiaden, pecoris custos de more paterni Caucasus ad primas genuit quem Phasidis undas; hinc puero cognomen erat, famulumque ferebant Phasidis intonso nequiquam crine parentes. iamque aliis instabat atrox, cum diva supremas rumpit iniqua colus, victorque advenit Iason. excipit hunc saeva sic fatus 'vos Scythiae saturare canes Scythiaeque volucres huc miseri venistis?' illius et dextrae gestamen et illius aevi, concussa molitur humo, quod regia Iuno flexit ad ignotum caput infletumque Monesi. praeceps ille ruit; nato non depulit ictus Iuppiter, Aesoniae vulnus fatale sed hastae per clipeum, per pectus abit, lapsoque cruentus advolat Aesonides mortemque cadentis acerbat. spargitur hinc miserisque venit iam notus Alanis. At regina virum (neque enim deus amovet ignem) persequitur lustrans oculisque ardentibus haeret; et iam laeta minus praesentis imagine pugnae castigatque metus et quas alit inscia curas, respiciens, an vera soror; nec credere falsos audet atrox vultus, eademque labitur et saevae ac velut ante comas ac summa cacumina silvae lenibus adludit flabris levis auster, at illum protinus immanem miserae sensere talis ad extremos agitur Medea furores. interdum blandae derepta contrectat miseroque aptat flagrantia collo, quaque dedit teneros aurum furiale per artus, deficit; ac sua virgo deae gestamina reddit, non gemmis, non illa levi turbata metallo, sed facibus, sed mole dei, quem pectore toto iam tenet; extremus roseo pudor errat in ore. ac prior his: 'credisne patrem promissa daturum, o soror, Argolicus cui dis melioribus hospes contigit? aut belli quantum iam restat acerbi? heu quibus ignota sese pro gente obicit.' haec fantem medio in sermone reliquit incepti iam Iuno potens securaque fraudis. Imminet e celsis audentius virgo nec ablatam at quotiens vis dura ducum densique repente Aesoniden pressere viri cumque omnis in unum imber iit, totiens saxis pulsatur et hastis: primaque ad infesti Lexanoris horruit arcus, alta sed Aesonium supra caput exit harundo, teque, Caice, petit; coniunx miseranda Caico linquitur et primo domus imperfecta cubili. Regius eois Myraces interpres ab oris venerat, ut Colchos procul atque Aeetia Parthis foedera donato non inrita iungeret auro. tum iuvenem terris Parcae tenuere ac subiti Mavortis amor. simul armiger ibat semivir impubemque gerens sterilemque iuventam. ipse Euphrataeis nunc levis infesto procurrit in agmina curru, nunc fuga conversas spargit at viridem gemmis et eoae stamine silvae subligat extrema patrium insignis manicis, insignis acinace dextro; improba barbaricae procurrunt tegmina plantae. nec latuere diu saevum spolia illa Syenen, perque levem et multo maculatam murice tigrin concita cuspis abit; subitos ex ore cruores saucia tigris agit ipse puer fracto pronum caput implicat arcu. sanguine tunc atro chlamys ignea, sanguine vultus et gravidae maduere comae, quas flore Sabaeo nutrierat liquidoque parens signaverat auro. qualem siquis aquis et fertilis ubere terrae educat ac ventis oleam felicibus implet, nec labor adsiduus nec spes sua fallit alentem, iamque videt cum subito immissis praeceps aquilonia nimbis venit hiemps nigraque evulsam tendit harena: haud secus ante urbem Myraces atque ipsius ante virginis ora cadit; sed non magis illa movetur unius aegra metu, quam te, Meleagre, furentem, quam Talaum videt aut pugnas miratur Acasti; at satis hos ipsae gentes campique videbant tempestate pari versis incumbere turmis: ante oculos fuga sera est Non tulit hos Perses gemitus clademque tergaque versa tuens his 'quid me ut vos superi, vos augurio lusistis quid fratris meritas tua, promisere mihi? nobis Argoa parabas scilicet auxilia et tantas coniungere vires. saeva quidem lucis miseris mora; dent tamen, oro, unum ilium mihi fata diem, quo vellera sic meritos quoque hunc Aesoniden tantos flentem sine honore labores.' dixerat haec pectusque suis everberat armis et galeam fietu, galeam singultibus implet; ibat ni prior adversis Pallas vidisset ab armis et secum: 'ruit ecce ferox in funera Perses, quem genitor Colchis solioque imponere iam statuit. nostra vereor ne fraude peremptum increpet et culpam hanc magno terrore rependat.' haec dicens atro nebulam diffundit amictu stridentesque ille super socias clementi turbine gentes erigitur paulumque iam tandem extremas pugnae defertur in oras, forte ubi serus Hiber Issedoniaeque Marte carent Nox simul astriferas profert optabilis umbras; et cadit extemplo digreditur longum virgo perpessa timorem. ut fera Nyctelii paulum per mox rapuere deum iam iam quodcumque Thyiades, haut alio remeat Medea tumultu atque inter Graiumque acies patriasque phalangas semper inexpletis adgnoscit Iasona curis armaque quique cava superest de casside vultum.