Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis, quo tandem pacto deceat maioribus uti, disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si caecus iter monstrare velit; tamen aspice si quid et nos, quod cures proprium fecisse, loquantur. Si te grata quies et primam somnus in horam delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, si laedit nam neque divitibus contingunt gaudia solis, nec vixit male, qui natus moriensque fefellit. si prodesse tuis pauloque benignius ipsum te tractare voles, accedes siccus ad unctum. “Si pranderet holus patienter, regibus uti nollet Aristippus.” “si sciret regibus uti, fastidiret holus qui me notat.” utrius horum verba probes et facta doce, vel iunior audi cur sit Aristippi potior sententia, namque mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt: “scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex, officium facio; tu poscis vilia, verum dante minor, quamvis fers te nullius egentem.” omnis Aristippum decuit color et status et res, temptantem maiora, fere praesentibus aequum, contra, quem duplici panno patientia velat, mirabor, vitae via si conversa decebit. alter purpureum non exspectabit amictum, quidlibet indutus celeberrima per loca personamque feret non inconcinnus utramque; alter Mileti textam cane peius et angui vitabit rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus. Res gerere et captos ostendere civibus hostis attingit solium Iovis et caelestia temptat: principibus placuisse viris non ultima laus est. non cuivis homini contingit adire Corinthum. sedit qui timuit ne non succederet. “Esto. quid, qui pervenit, hic est aut nusquam, quod quaerimus, hic onus horret, ut parvis animis et parvo corpore maius; hic subit et perfert, aut virtus nomen inane est, aut decus et pretium recte petit experiens vir. Coram rege sua plus poscente ferent an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons. “indotata mihi soror est, paupercula mater, et fundus nec vendibilis nec pascere firmus,” qui dicit, clamat, victum date! succinit alter, et mihi! dividuo findetur munere quadra, sed tacitus pasci si posset corvus, haberet plus dapis et rixae multo minus invidiaeque. Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, aut cistam effractam et subducta viatica plorat, nota refert meretricis acumina, saepe catellam, saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox nulla fides damnis verisque doloribus adsit, nec semel irrisus triviis attollere curat fracto crure planum, licet illi plurima manet lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim: credite, non ludo; crudeles, tollite claudum! quaere peregrinum, vicinia rauca reclamat.