Si bene te novi, metues, liberrime Lolli, scurrantis speciem praebere, professus amicum ut matrona meretrici dispar erit atque discolor, infido scurrae distabit amicus, est huic diversum vitio vitium prope maius, asperitas agrestis et inconcinna gravisque, quae se commendat tonsa cute, dentibus atris, dum volt libertas dici mera veraque virtus, virtus est medium vitiorum et utrimque alter in obsequium plus aequo pronus et imi derisor lecti sic nutum divitis horret, sic iterat voces et verba cadentia tollit, ut puerum saevo credas dictata magistro reddere vel partis mimum tractare secundas. alter rixatur propugnat nugis armatus: “scilicet, ut non sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non acriter elatrem! pretium aetas altera sordet.” ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos Brundisium Minuci melius via ducat an Appi. Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat, gloria quem supra vires et vestit et unguit, quem tenet argenti sitis importuna famesque, quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus, saepe decem vitiis instructior, odit et horret, aut, si non odit, regit ac veluti pia mater plus quam se sapere et virtutibus esse priorem volt et ait prope vera: “meae (contendere noli) stultitiam patiuntur opes; tibi parvola res est. arta decet sanum comitem toga; desine mecum certare.” Eutrapelus, cuicumque nocere volebat, vestimenta dabat pretiosa: “beatus enim iam cum pulchris tunicis sumet dormiet in lucem, scorto postponet honestum officium, nummos alienos pascet, ad imum Thraex erit aut holitoris aget Arcanum neque tu scrutaberis illius commissumque teges et vino tortus et ira. nec tua laudabis studia aut aliena reprendes, nec, cum venari volet ille, poemata panges. gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque Zethi, dissiluit, donec suspecta severo conticuit lyra. fraternis cessisse putatur moribus Amphion: tu cede potentis amici lenibus imperiis, quotiensque educet Aetolis surge et inhumanae senium depone Camenae, cenes ut pariter pulmenta laboribus empta: Romanis sollemne viris opus, utile famae vitaeque et membris; praesertim cum valeas et vel cursu superare canem vel viribus aprum possis, adde virilia quod speciosius arma non est qui tractet; scis, quo clamore coronae proelia sustineas campestria; denique saevam militiam puer et Cantabrica bella tulisti sub duce qui templis Parthorum signa refigit nunc et, si quid abest. Italis Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis, quamvis nil extra numerum fecisse modumque curas, interdum nugaris rure paterno: partitur lintres exercitus, Actia pugna te duce per pueros hostili more adversarius est frater, lacus Hadria, donec alterutrum velox Victoria fronde coronet, consentire suis studiis qui crediderit te, fautor utroque tuum laudabit pollice ludum. Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu) quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto, percontatorem fugito: nam garrulus idem est, nec retinent patulae commissa fideliter aures, et semel emissum volat irrevocabile verbum, non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve intra marmoreum venerandi limen amici, ne dominus pueri munere te parvo beet aut incommodus angat. qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox incutiant aliena tibi peccata pudorem, fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri, ut penitus notum, si temptent crimina, serves tuterisque tuo fidentem dente Theonino cum circumroditur, ecquid ad te post paulo ventura pericula sentis? nam tua res agitur, paries cum proximus ardet, et neglecta solent incendia sumere vires. Dulcis inexpertis cultura potentis amici: expertus metuit. hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura. oderunt hilarem tristes tristemque iocosi, sedatum celeres, agilem navumque remissi; potores bibuli media de nocte Falerni oderunt porrecta negantem pocula, quamvis nocturnos iures te formidare tepores. deme supercilio nubem: plerumque modestus occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi. Inter cuncta leges et percontabere doctos, qua ratione queas traducere leniter aevum, num te semper inops agitet vexetque cupido, num virtutem doctrina paret Naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, an secretum iter et fallentis semita vitae. Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus, quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus, quid sentire putas? quid credis, amice, precari? sit mihi quod nunc est, etiam minus, et quod superest aevi, si quid superesse volunt di; sit bona copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae. Sed satis est orare Iovem, qui det vitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo.